Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. II. 1438–1526. (Budapest, 1895.)
L1X. Tolnaváron, 1463. mart. 18. Mátyás király a somkereki Erdélyi Miklós birtokait hű szolgálatai jutalmául az ötvened fizetés alól fölmenti. Relatio Benedicti de Thurocz ianitorum regalium magistri. Nos Mathias dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. memorie commendamus tenore presentium significantes quibus expedit universis, quod nos tum ad humilime supplicationis instantiam íidelium nostrorum egregiorum Nicolai Erdély de Somkerek et Ladislai filii eiusdem nostre propterea porrecte maiestati, tum vero consideratis fidelitatibus et fidelibus servitiis eorundem Nicolai Erdély et Ladislai filii sui per eos primum sacre regni nostri Hungarie corone et tandem illustri principi condam domino Iohanni de Hwnyad comiti pefpetuo Bistriciensi alias dicti regni nostri Hungarie gubernatori, genitori nostro carissimo felicis reminiscentie, consequenterque maiestati nostre sub locorum et temporum varietate iuxta ipsorum possibilitatis exigentiam constanter exhibitis et impensis, proventus nostros quinquagesimales de universis bonis, possessionibus et portionibus possessionariis prefatorum Nicolai Erdély et Ladislai filii eiusdem quomodolibet appellatis, ubilibet et in quibuscunque comitatibus partium regni nostri Transsilvanarum habitis et existentibus nobis et fisco regio singulis annis provenire debendos eisdem Nicolao Erdély et Ladislao filio eiusdem, ipsorumque heredibus et successoribus universis in perpetuum gratiose duximus remittendos et relaxandos, imo remittimus et relaxamus presentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris vayvode vei vicevayvodis Transsilvanis, necnon dicatoribus et exactoribus prefatorum proventuum nostrorum quinquagesimalium presentibus et futuris presentium notitiam habituris harum serie firmiter precipiendo mandamus, quatenus amodo in posterum populos et iobagiones annotatorura Nicolai Erdély et Ladislai filii eiusdem, ipsorumque heredum et suc-. cessorum universorum in quibuscunque bonis, possessioni-. Teleki Oklevéltár. II. 6