Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
comes Hench nec sui heredes super reliquas possessiones et heredes comitis Henchmanni nullám querimoniam possint nec debeant promovere, quia sicut dicitur, quod comes Henchmannus pecuniam Hench comitis filii Brendlini recepisset. Hec omnia inter ipsos utraque parte sunt abnegata et perpetualiter sedata, quod nunquam seriatim debent revocari. Nos igitur quia iudices et iurati auctoritate regia sumus constituti, ut quid ore coram nobis loquitur, vero et iusto testimonio non infringatur nec infringi possit, super ipsam conventionem et emptionem inter comites Henricum filium Brendlini et Rothonem ortas et eorum heredes contulimus literas nostras in testimonium sub munimine sigilli communitatis civium roboratas. Dátum in Rodna, in vigilia Thome 1268 apostoli anno ab incarnatione domini M. CC. LX. octavo. dec. 20, Eredetije hártyán, a hátára nyomott pecsét maradványával, 7639. Kiadta Fejér IV. 3. 480 sok hibával, továbbá 1228. évi datummat VII. 4. 77; Teutsch u. Firnhaber I. 89; Densttsianu 336; Zimmermann u, Werncr I. 99, VI. Budán, 1279. maj. 11. IV. László király a szerződésbe, mely szerint Lőrincz Szörényi bán a dobokavármegyei Kenteikét 150 ezüst márkáért Radnai Hencs ispánnak eladta, beléegyezését nyilvánítja. Nos Ladislaus dei gratia rex Hungarie memorie commendantes significamus quibus expedit tenore presentium universis, quod, Laurentius banus de Zeurino filius quondam Laurentii voyvode dilectus et fidelis noster ad nostram accedens presentiam a nobis petivit humiliter supplicando, quod quandam possessionem suam Kendteluk vocatam, olim ad comitatum de Dobaka pertinentem, quam idem Laurentius voyvoda páter eius a serenissimo principe domino Bela felicis recordationis rege, avo nostro karissimo acquisiverat, comiti Hench filio Brendulini de Rodna rectori castri Budensis, propinquiori suo videlicet commetaneo vendendi facultatem liberam preberemus. Et licet successivis temporum mutationibus predicta possessio Kendteluk vocata ad diversas manus fuisset devoluta, tamen quia eandem possessionem