Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

per prefatum Laurentium voyvodam pro magnis et fidelibus suis obsequiis fuisse comperimus acquisitam, nec debebat col­latio sibi facta de eadem aliqualiter retractari, nos, qui ex officio suscepti regiminis debemus librare merita, negotiorum et iuste petentium votis acquiescere, petitionem ipsius Laurentii bani in hac parte duximus admittendam, presertim quia idem in pacifica possessione ville seu possessionis memorate con­stitutus fuerat illa vice. Oui obtenta a nobis licentia huius­modi coram nobis personaliter comparendo sepe dictam pos­sessionem Kendteluk vocatam confessus est se prefato comiti Henc pro centum et quinquaginta marcis finiti (így) argenti vendidisse et ipsam pecuniam ab eodem plenarie recepisse. Cui quidem emptioni et venditioni nos de beneplacito omnium baronum nostrorum ad instantiam partium consensum pre­buimus regium et assensum volentes, quod ipsam possessio­nem Kendteluk idem comes Hench et per eum sui heredes heredumque suorum in posterum successores in metis priori­bus et antiquis, quibus eadem fuerat limitata, cum eius uti­litatibus et pertinentiis universis, absque inquietatione cuius­libet, perpetuo possidere valeant et habere, omnibus privilegiis, instrumentis, literis et munimentis aliis, si que forsitan pro­cessu temporum per eos, ad quos eadem possessio in tem­porum mutationibus, ut premittitur, devenerat, vei per quos­dam alios possent in iudicio vei extra contra eundem comitem Hench exhiberi, cassatis penitus et in irritum revocatis et 1279 . tantum presentibus valituris. Dátum Bude, in festő Ascensio­m aj- ii- nis Domini, anno domini M. CC. LXX. nono. Eredetije hártyán, 7637. Kiadta Fejér V. 2. 547 ; Teutsch u. Firnhaber I. 117; Densusianu. 420; Zimmermann u. Werner I. 136. VII. (Gyulafehérváron) 1288. Az erdélyi káptalan bizonyítja, hogy előtte Viszló fia Lőrincznek fia Péter a Besztereze folyó mellett levő Szentandrást Ulkin comesnek 30 ezüst márkáért eladta. — — quasdam duas literas — — capituli ecclesie Transsilvane — — curavit exhibere — — quarum prima, dicta

Next

/
Thumbnails
Contents