Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

1430. jul. 19. tibus ipsorum siculorum nostrorum, ut ipsi in médium dicto­rum siculorum personaliter accedentes et super premissis certitudinis veritatem capientes, eosdem siculos ad satisfacien­dum in hac parte illis, contra quos deliquerunt, compellant et astringant, si qui vero ex eisdem iuri et iustitie astare, ipsorumque comitum iussioni et iudicio parere noluerint, tales per omnia opportuna remedia, etiam sumpta maiori eorum potentia quam habere poterunt, vestroque subsidio et auxi­lio concurrente, ad omnem obedientiam et satisfactionem co­gant et compellant, ab ulterioribus quoque inferendis et pa­traridis coerceant et compescant. Quapropter fidelitati vestre firmo nostro regio sub edicto precipimus et aliter habere nolentes mandamus, quatenus premissis rebus sic stantibus si et dum necesse fuerit, vosque per dictos comites siculo­rum nostrorum fueritis requisiti, statim et sine mora vos cum universis vestris gentibus, necnon omnibus saxonibus partium nostrarum Transsilvanarum predictarum, quibus etiam serié aliarum literarúm nostrarum scripsimus et mandavimus, in subsidium ipsorum comitum siculorum nostrorum illac, quo necesse fuerit, pro reprimenda dictorum siculorum protervia et rebellione pariter cum ipsis comitibus siculorum procedere et proficisci debeatis, secus gratie nostre sub obtentu facere non ausuri. Dátum Vyenne, feria quarta proxima ante festum beate Marié Magdalene anno domini M. CCCC. XXX., re­gnorum nostrorum anno Hungarie etc. XLIIII., romanorum vigesimo et Bohemie decimo. Eredetije papíron, alján a papírral fedett pecsét alatt a commissio propria domini regis ismétlésével, 8053. Kiadta Szabó K., Székely Oki. III. 47.

Next

/
Thumbnails
Contents