Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
parvo spatio eundo quandam fovealem concavitatem circumferentiam habentem pro meta, hinc in eodem berch plagam ad predictam per bonum spatium eundo duas metas, quarum una, scilicet orientális Eched, reliqua vero, utputa occidentalis Chahol possessionum essent et haberentur, adhuc in eodem berch ad dictam plagam per competens spatium currendo in fronté eiusdem berch unam metam angularem, dehinc per idem berch inter meridionalem et occidentalem plagas peragrando in cacumine eiusdem berch duas metas, quarum una meridionalis Eched, septemtrionalis autem Chahol possessionum forent, ita tamen, quod totus cursus metarum in ipso berch modo previo positarum quandam silvam Longh vocatam cum paludibus et pratis ac terris arabilibus iuxta eam situatis Eched, quoddam autem lygeth vulgo Cheres nominatum Chahol possessionibus adiungeret et includeret, amplius autem ipso berch derelicto et ad occidentalem plagam currendo in quodam alio berch unam metam, exhinc ad eandem plagam girando in vertice alterius berch penes viam, qua de possessione Fabyanhaza predicta ad possessionem Chahol prelibatam graderetur, prope pratum Zelesthow appeílatum adiacentes tres metas, unam scilicet orientalem Eched, aliam autem, puta meridionalem Fabyanhaza, tertiam * quoque, videlicet septemtrionalem Chahol possessionibus supra dictis pertinentes, et ibi commetaneitas possessionis Eched predicte cum ipsa possessione Chahol terminaretur. Inciperetque dicta possessio Fabianhaza prefate possessioni Chahol commetaneari in hunc modum, quod abhinc directe ad plagam occidentalem in ipsum pratum Zelesthow descendendo in parvo colle, in medio ipsius prati unam meam, perampliusque eadem plaga servata et ipso prato pertransito in vertice unius berch duas metas, quarum una a plaga meridionali sita Fabyanhaza, reliqua vero a plaga septemtrionali edita Chahol possessiones ab invicem segregarent, exhinc directe sub eadem plaga per competens spatium eundo in quodam alio berch duas metas modo simili separantes, adhuc eadem plaga continuata in uno berch unam metam, necdum eandem plagam relinquendo in vertice unius berch prope nemus Berechkberke appeílatum adiacentes duas