Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
metas, quarum una Fabyanhaza, reliqua vero Chahol, hinc autem per médium cuiusdam prati viminosi vulgo Rekethye appellati, quasi inter occidentalem et meridionalem plagas pergendo in cacumine cuiusdam berch duas metas, exinde quoque ad occidentem declinando et per competens spatium decurrendo venissent ad viam, per quam de Bathor iam dicta ad Fabianhaza pergeretur, penes quam a parte septemtrionali in uno berch duas metas, hinc per easdem viam et plagam parvum procedendo venissent ad aliud berch, in cuius vertice a parte meridionali dicte vie quatuor metas, quarum una Chahol et alia Gebe nobilium de eadem Chahol, item tertia Fabianhaza, quarta vero Waswary nobilium de Bathor ante dictorum possessionibus competerent, ibique mete possessionum Chahol et Fabianhaza predictarum terminarentur. Et sequeretur commetaneitas possessionum Gebe et Waswary prescriptarum per hunc modum, quod ab eisdem quatuor metis inter meridionalem et occidentalem plagas per bonum spatium currendo in cacumine cuiusdam berch unam metam, abinde vergendo ad occidentalem plagam in vertice unius berch duas metas, unam ad Waswary et aliam ad Gebe possessiones pertinentes, peramplius ad eandem plagam veniendo in alio berch unam metam, ulterius quasi inter occidentalem et septemtrionalem plagas vergendo in rubetis per bonum spatium cursitando unam metam, amplius ad eandem partém parvum tendendo in uno berch duas metas, quarum una Waswary et alia Gebe possessionum existerent, deinceps siquidem ad septemtrionalem plagam discurrendo et predictam viam, qua iretur de Bathor ad Fabianhaza, pertranseundo prope eandem viam in uno colle unam metam, abhinc inter septemtrionalem et occidentalem plagas vergendo et parumper eundo in urto colle unam metam, adhuc eadem parte servata per bonum spatium in quodam monticulo tres metas, quarum unam Gebe, aliam Waswary et tertiam Bathor possessionibus predictis reliquissent, ibique mete possessionis Waswary prelibate finirentur. Et inciperent currere mete prescripte possessionis Bathor exhinc per eandem regionem procedendo et per competens spatium quandam viam, per quam de Bathor ad Gebe