Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
CXCIII. Bonczhidán, 1397. maj. 29. Kendi Gergely és Szentmiklósi Jakab dobokavármegyei szolgabírák előtt Osvald fia Imre és testvére Péter, a Mihály beszterczei plebanus által nekik hagyományozott budaki részjószágokon megosztoznak. Nos Gregorius de Kend et Iacobus de Zenthraiclos iudices nobilium comitatus de Doboka memorie Commendamus, quod Emericus filius Osvaldi ab' una, parte vero ex alia Petrus germanus eiusdem Osvaldi nobiles de Bodaht per modum arbitrii coram nobis personaliter constituti confessum exstitit per eosdem ministerio ipsorum vocis pariter et relatum, quod ipsi universas ipsorum portiones possessionarias in predicta possessione Budahth ipsos tangentes habitas, quas portiones possessionarias habitas vir discretus dominus Michael condam plebanus de Bistricia testamentaliter et hereditario per ipsum dominum Michaelem condam plebanum de predicta Bistricia ipsis legatas et iure debito ad ipsos devolutas in duas rectas et equales partes inter se ipsos divisissent, vineam autem ipsorum, quam predictus dominus plebanus eisdem assignasset et legasset, similiter in duas equales partes divisissent, in quibus ipsi sufficienter contenti exstitissent, vina autem, que in futurum ex ipsa vinea evenirent et creverint, ipsa vina predictum Emericum filium Osvaldi, excepta portioné laboratoris ipsius vinee, tangere debere dinoscerentur, eo vinculo interposito, quod quicunque partium ipsam dispositionem et ordinationem multorum proborum virorum infringeret et violaret; extunc talis pars contra alteram partém ipsam pacem sufferentem in viginti quinque marcis homagii, iudici vero in tribus marcis convinceretur eo facto; ad que prenominate partes coram nobis spontanea se obligarunt voluntate vigore presentium mediante. Dátum in Bonc— Egy év nélküli töredékben ez a per ad octavas festi beati Martini . . . (nov. 18.) halasztatik el. — Eredetije papíron, jelzet nélkül. Megjegyzendő, hogy mindenik oklevél többé-kevésbbé ép záró pecsétje a közölt pecsét köriratát viseli.