Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
oct. 6. 1348. mart. 12. suis, ratione quarundam necessitatura ipsorum predicto Dominico filio Andree pro viginti sex marcis fini argenti ponderis Byztriciensis plene per ipsos ab eodem Dominico habitis et receptis a die data presentium usque octavas festi sancti Michaelis archangeli proxime nunc venturas impignorasse et pignori obligasse ac impignoraverunt et pignori obligarunt coram nobis, tali conditione mediante, quod si usque predictas octavas festi sancti Michaelis eandem possessionem ipsorum Zenthanduryas vocatam pro ipsis viginti sex marcis fini argenti ab ipso Dominico redimere et rehabere non possent vei non curarent, tunc in pena dupli ipsarum viginti sex marcarum ipso Dominico remaneant eo facto; et nichilominus ipsam possessionem seu villám eorum Zenthanduryas vocatam eidem Dominico filio Andree ad possidendum, tenendum et habendum ac universas utilitates eius percipiendum statuere et assignare debeant et teneantur tamdiu, donec facultatem redimendi habere possint, hoc tamen declarato, quod ipsi Iohannes et Ladislaus filii Iohannis in eventum, in quem predictam possessionem eorum Zenthanduryas vocatam ab eodem Dominico in termino predicto pro summa pecunie prelibata redimere non valebunt, ad alias personas ius redimendi transferre non debeant neque possint, prout hec premissa ipsi Iohannes et Ladislaus filii Iohannis filii Welkun sponte et viva voce dixerunt et narraverunt coram nobis. Dátum feria quarta proxima post dominicam Invocavit, anno domini M. CCC. XL. octavo. Eredetije hártyán, hátán pecsét nyomaival, 7396. XLVIII. (Váradon, 1348.) mart. 19. László váradi kanonok megköszöni András erdélyi püspöknek a kapott egy márkát ; azután a váradi püspöknek kanonokjaihoz intézett levelét s ebben Balduinus cornutus vránai alperjelnek a velenczeiek hadi készületeiről Miklós slavonai bánhoz irt tudósítását átírja. Reverendissimo in Christo patri et domino domino Andree deiet apostolice sedis gratia episcopo Transsilvano magister