Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
Ladislaus quondam sublector canonicus Waradiensis cultum reverentie et animum obsequendi. Vestre paternitati de una marca grossorum, quam vestra paternitas in duabus aliis michi per Thomam plebanum de Tuvs dignata est transmittere, gratiarum refero actiones. Scire tamen velit vestra paternitas, quod ego eandem pecuniam omnino coactus accepi, timens ne vestram offenderem prelaturam, quia scio vos multis debitis obligatum et propter hoc vestris servitoribus non bene posse providere; secundo, quia sentio me modicum vei nullum servitium exhibuisse vestre paternitati; ubi igitur meritum deest, expedit, ut retributio nulla consequatur. Rogo tamen deum, quod me faciat vobis posse complacere. Preterea transmitto vobis tenorem literarum, quas direxit dominus episcopus Waradiensis fratribus suis de capitulo de novitatibus inter dominum regem et venetos, que noviter insurrexerunt. Quarum literarum tenor talis est: Viris discretis et honestis, honorabilibus capitulo Waradiensi fratribus suis in Christo karissimis Demetrius dei et apostolice sedis gratia episcopus Waradiensis sinceram caritatem in clpmino. Vestra discretio noverit quasdam novitates infra scriptas de partibus Croatie domino Nicolao bano totius Sclavonie fuisse destinatas, que tandem domine nostre regine fuerunt presentate. Quarum novitatum tenor talis est: Magniíico et potenti domino domino Nicolao totius Croatie ac Sclavonie bano singularissimo domino totis affectibus honorando fráter Baldunus cornutus viceprior Averanus ad cuncta sibi gratia servitia et honores. Dominationis vestre me debitorem cognoscens in his, que vestre dominabilis persone cedunt statui et honori, si a vobis quesita fuerit et si ignorata, possent afferre enormia nocumenta. Novitates quasdam, que iam sunt in Dalmatie partibus per venetos inchoate atque his maiora et periculosiora imminent, prout a dignis lide personis mihi est utique patefactum, eidem dominationi vestre duximus presentibus referendas ad hoc, ut si sapientie vestre, de qua maiestas regia gerit merito fiduciam pleniorem, prout ex operibus comprobatur, videbitur, de opportuno remedio sibi valeat precavere, nam que providentur, iacula minus ledunt. Noscat igitur magnificentia vestra, quod