Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)
Eept. 8. 1347. jul. 11. Clusmunustra ipsi magistro Dominico pro dicta resignatíone seu restitutione iuris et dominii seu obventionis possessionis ecclesie nostre viginti marcas parvorum denariorum pro tempore currentium, ita quod decimas ville eiusdem magistri Dominici Sumkerek vocate salvo iure alieno nobis provenientes pro quinque marcis ad ipsas viginti marcas computando, quamvis longe maioris fiant valoris, marcam quamlibet cum decem pensis denariorum computando similiter singulis in annis dabimus atque persolvemus plenarie, conditionum obligamine in predictis literis privilegialibus dicti capituli Waradiensis contento incursuri, si aliquem annorum nos aut nostri successores transiremus insolutum quantitatis pecunie ante sciipte, ita tamen, quod ipse magister Dominicus usque festum Nativitatis beate virginis proxime adveniens presentem suam resignationem ac nostram coordinationem literis privilegialibus dicti capituli Waradiensis et conventus de Clus personali astatione sub penis perditionis et amissionis dictarum viginti marcarum annis singulis ut premittitur sibi solvendarum perpetuare et ratiflcare se obligavit. Insuper idem magister Dominicus universas literas, munitiones et instrumenta, si quas in contrarium ecclesie nostre forsitan usque modo ultra seu extra privilegia dicti capituli Waradiensis quovis colore aut titulo tam protestationales, prohibitionales, inquisitionales, quam alias quasvis emanari procurasset, revocavit, cassasque frivolas reddidit et vanas ac exhibitoribus nocituras. In cuius rei memóriám presentes concessimus sigillo nostro consignatas, Dátum Albe, sexto die octavarum Petri et Pauli apostolorum beatorum anno dominí M. CCC. XL. septimo. A kolosmonostori conventnek 1360. mart. 28-án kelt átiratában hátrább LXXVI. sz. a.