Barabás Samu: A római szent birodalmi gróf széki Teleki család oklevéltára. I. 1206–1437. (Budapest, 1895.)

XLV. Kolosmonostoron, 1347. jul. 14. A kolosmonostori convent bizonyítja, hogy előtte Tamás tövisi plebanus az erdélyi püspök nevében Gombási Domokosnak, miut?n ez Herennát az apja lelki üdveért a püspökségnek visszaadta, 20 márka fizetésére kötelezte magát, Gombási Domokos pedig a Herennára vonatkozó okleve­leket érvényteleneknek nyilvánította s a 20 márkáról a püspöknek mene­déket vallott. Nos conventus monasterii beate virginis de Clusmo­nustra memorie commendantes tenore presentium significa­mus quibus expedit universis, quod nobilis vir magister Dominicus filius Andree dictus de Gumbaz *) ab una, discre­tus autem vir Thomas plebanus de Tyus**) speciális capel­lanus venerabilis in Christo patris domini Andree dei et apostolica gratia episcopi Transsilvani vice et nomine eius­dem domini episcopi domini sui cum sufficientibus literis procuratoriis eiusdem ad hoc mandatum speciale continenti­bus parte ab altéra personaliter coram nobis constituti, idem magister Dominicus dixit et confessus est viva voce coram nobis, quod ipse sponte ac propria voluntate pia considera­tione inductus ob remedium specialiter patris sui ante dicti iam defuncti totum ius et domínium, fructus, reditus et uti­litates ac decimarum perceptiones, quod et quas ad conten­tum literarum privilegialium capituli ecclesie Waradiensis in possessione ecclesie eiusdem domini episcopi Transsilvane Herena vocate usque ad suam vitám habere dinoscebatur, penitus et per omnia cedens et suas manus retrahens de eisdem eandem possessionem ecclesie cum dictis universis utilitatibus et obventionibus eo iure, quo post decessum suum eidem ecclesie Transsilvane iuxta seriem et processum literarum privilegialium capituli dicti ecclesie Waradiensis resignare, nunc et per omnia pleno iure et dominio irrevoca­biliter ipsi domino Andree episcopo ac suis manibus et suc­cessoribus eiusdem seu episcopatui Transsilvano reddidisset, *) Az átiratban Gumbas. **) Az átiratban Tyuis.

Next

/
Thumbnails
Contents