Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
1586. márc. 16. gesimo qifarto, continentes in se transumptionales 4) litteras magnifiei condam domini Joannis de Hunyad regni Hungáriáé gubernatoris in Monostor die dominico proximo post festum Epiphaniarum Domini, in anno eiusdem Millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo confectas et emanatas (Következik Hunyadi Jánosnak 1451. jan. 10-én Zákánymonostoron kelt, elébb közölt oklevele) — — coram nobis in facie sedis nostrae iudiciariae exhibifit et praesentavit. Quibus exhibitis antelatus procurator praenominati físcalis nostri replicavit in contrarium, quod licet tunc per ipsum gubernatorem ita fuisset adiudicatum, tamen utcunque id factum esset, uno errore iudicis decretum et veritas tolli non posset; et iidem siculi si quam habuissent consuetudinem, per insurrectionem eorum postea factam penitus amisissent, ac condam divus Joannes electus rex Hungáriáé eisdem primoribus, potioribus, primipilisque dedisset in mandatis, quod quilíbet illorum de cetero bona et iura possessionaria ipsorum donatione mediante a sua maiest.ate impetrare deberent. Quae omnia et idem deficiens animadvertendo praetacta bona siculicalia litigiosa sibi et suis haeredibus nova donatione mediante a nobis denuo impetrasset. Et in huius documentiím easdem litteras nostras novae donationales in civitate Meggyes decima sexta die Mártii in anno Domini Millesimo quingentesimo octuagesimo sexto editas, statutione carentes coram nobis produxit. Istis itaque rationibus praescriptas litteras praefati olim Johannis de Hunyad gubernatoris adiudicatorias sententionales nullius fore efficaciae stareque minimé posse. Ad haec praelibatus procurator ipsius dominae in causam attractae subintullit, quod sicuti et antea copiosissime declarasset, non ipsi primores et primipili (qui seníper fideles existentes nunquam rebellassent), verum plebei siculi per ipsorum insolentiam et insurrectionem liber*) transumptionem a másolatokban.