Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
tatem amisissent. ldeo praemissa antiqua libertás et consuetudo ipsorum primorum et primipilorum minimé violata fuisset, sed firmiter et inviolabiliter permansisset, per hocque huiusmodi notam eisdem primoribus vei etiam primipilis nemo inurere et ob(j)icere posset. Quod autem ad dictas litteras novae donationis per ipsum deficientem impetratas attineret, easdem invigorosas esse, nihilque ipsi in caiísam attraetae derogare, neque vero eidem actori suffragari, quandoquidem ipse deficiens per earum continentias statutione mediante se in eisdem bonis nunquam firmavisset, ex eoque eisdem usus minimé fuisset. Unde liqueret eadem bona per eundem deficientem pristino iure antiquae consuetudinis siculorum possessa fuisse, imo expost solus deficiens easdem litteras tanquam inutiles posthabens, ut praemissum est, in eisdem bonis divisionem admisisset et per huiusmodi divisiortem ratam portionem ipsius dominae in causam attraetae eidem medio praelibatorum arbitrorum extradedisset. Super qua divisione praetactas litteras eorundem arbitrorum divisionales iam antea quoque in facie sedis nostrae iudiciariae exhibuisset. His autem omnibus per dictum procuratorem iamfatae dominae modo praemisso recensitis et propositis, praeterea saepefatus procurator ingerentiumque de legitima eorundem successione, inprimis autem de praeseriptis portionibus possessionariis in antelatis possessionibus Peteniefalwa et utrisque Sereden in saepefato comitatu Craznensi existentibus praesentavit coram nobis litteras serenissimi principis condam Mathiae dei gratia Hungáriáé et Bohemiae regis foelicis reminiseentiae novae donationales Budae, feria sexta proxima post festum beati Vincentii martyris in anno Domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto, regnorum autem suorum Hungáriáé anno vigesimo sexto, Bohemiae vero quintodecimo, sub maiori secreto et autentico sigillo suo emanatas. Quibus praesentatis praenominatus procurator antefati fiscalis nostri actoris per modum exceptionis allegavit, 1484. jan. 23-