Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
nullus omnino impetrare potuisset. Nam idem deficiens dum adhue in vivis extitisset, eadem in causam attracta cum eodem in eisdem bonis realem divisionem fecisset atque habuisset, et ab eo toto tempore eadem bona possedisset. Quod maius esset, iuxta dudum observatam consuetudinem siculorum, qui a ceteris nobilibus transsilvanensibus et etiam hungaris dissimili penitus lege et consuetiídine uterentur, etiam si virilis sexus deficeret, tamen semper mox et immediate foemineus sexus in bona deficientis succedere soleret, de qua consuetudine litteras vigorosas, annos centum excedentes, tempus videlicet praescriptionis iurium regalium transcendentes producere vellet. Quibus responsionibus annexivit praeterea idem procurator in causam attractae, quod cum dominorum siculorum primores, potiores et primipili praedecessoribus nostris, principibus scilicet huius regni et nobis quoque semper fideles existentes bona et successionem, antiquamque libertatem et consuetudinem per notam seu labem eiusdem notae infidelitatis minimé amisissent, verum eadem bono et optimo iure tam ante, quam post insurrectionem plebeorum siculorum possedissent. Igitur antiqua eorundem consuetudine super devolutione bonorum et haereditatum siculicalium a virili in sexum foemineum salva permanente, easdem portiones et haereditates siculicales pro se reddi optaret. Quibusquidem allegationibus suis ut fidem facérét, primo super divisione eorundem bonorum inter eosdem in causam attractam et deficientem facta exhibuit quasdam litteras egregiorum agilium Vol phangi Kornys, Andreae Lazar, Michaelis Zemere, Francisci Balassy, Georgii Nyutody et Joannis Keopeczy tamquam arbitrorum per partes electorum divisionales in possessione Betlenffalwa feria tertia proxima post festum Epiphaniae Domini in anno eiusdem Millesimo quingentesimo octuagesimo nono; deinde autem de consuetudine siculorum super devolutione bonorum siculicalium litteras honorabilis capituli ecclesiae Albensis Transsilvaniae feria quinta proxima post festum beati Bartholomaei apostoli in anno Domini Millesimo quingentesimo septua1589. jan. 10. 1574. aug. 26.