Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

mendamus tenore praesentium significantes quibus ex­pedit universis, quod cum serenissimi quondam principes, domina Isabella regina ac dominus Joannes secundus dei gratia electus rex Hungáriáé etc. piae memoriae, novis­sime vero serenissimus quoque princeps dominus Stepha­nus dei gratia rex Polonáae, magnus dux Lytwaniae etc. antea waiuoda Transsilvaniae etc. dominus fráter noster observandissimus cum ad nonnullorum fidelium consili­ariorum suorum humillimam supplicationem, tum vero consideratis fidelibus servitiis fidelium suorum universo­rum inhabitatorum oppidorum siculicalium Zekelwasar­hel et Zerda, eisdem pro temporis et loci diversitate con­stanter exhibitis et impensis, ut eadem oppida inhabitato­ribus refertiora esse et rebus etiam corporalibus ditescere, ac in dies magis augeri et locupletari queant, eosdem uni­versos et singulos colonos et inhabitatores eorundem op­pidorum a solutione quarumcunque taxarum et contribu­tionum, ipsis et camerae suae provenire debentium, ex­ceptis duntaxat taxa et contributione potentissimi im­peratoris thurcarum ad excelsam eiusdem Portám spectante, in perpetuum clementer eximendos et sup­portandos duxerant, imo exemerant et supportaverant certarum eorundem litterarum nobis in specie exhibita­rum mediante; quas nos quoque observare volentes eos­dem universos et singulos colonos ac inhabitatores op­pidorum Zekelwasarhel et Zerda iuxta praemissam ante­dictorum condam principum annuentiam eximendos et supportandos duximus; hoc tamen adiecto, ut in subsidiis quoque ad praeparandum castrum Waradiense faciendis aequalem cum caeteris ferant conditionem, prout exi­mimus et supportamus praesentium per vigorem. Quo­circa vobis egregiis agilibus, capitaneis, iudicibus regiis et connumeratoribus, exactoribus quarumcunque taxarum et contributionum modernis et futuris praesentium notitiam habituris harum serie mandamus firmiter, quatinus a modo deinceps memoratos universos inhabitatores prae­dictorum oppidorum Zekelwasarhel et Zerda ad solutio­nem taxarum et contributionum nobis et camerae nostrae

Next

/
Thumbnails
Contents