Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
circumquaque reiterando prefata verba inhonesta. Quibus auditis ipsi dixissent prefato condam Andree litterato, quod pacifice viveret et maneret, qui ibi essent, ex ipsis aliqui potiores eo et aliqui similes sibi, ideo loqueretur cum honore. Mox prefatus condam Andreas litteratus surgens prefatam cambucam ferream cum furore arripiendo subivisset ante mensam, quam si non prefatus Anthonius Pocharnok tam celeriter arripuisset 5) et de manibus suis evulsisset, unum ex ipsis nece miserabili interemisset. Deinde prefatus condam Andreas litteratus ad puerum suum profugiens predictam frameam et clipeum arripiendo; videns hoc ipse videlicet Gregorius Zalay predictam frameam et clipeum etiam ex manibus eiusdem auferendo, tandem eundem Andreám litteratum de predicta domo propter bonum pacis extrusisset. Et postea ipsi surgentes ad domum prenominati Benedicti litterati accessissent rogantes ipsi predictum Benedictum litteratum, quod portám et ianuam facérét claudere, quia neforte veniret post eos preallegatus condam Andreas litteratus et inter ipsos maiorem discordiam facérét. Tandem vero non post multum spatium temporis noctis tempore quasi inter horas octavam et novem predictus condam Andreas litteratus iterum manibus armatis et potentiariis vituperando ad domum dicti Benedicti litterati hostiliter irruens, super portám et ianuam evaginato gladio validis ictibus secando dicens, quod exirent bestie, quia aut sibi aut ipsis mori oportet. Quibus auditis ipsi, quod 6) prefatus condam Andreas litteratus ipsos talibus verbis illicitis et vituperosis pertractaret, volentes ad eum ipsi exire, sed prefatus Benedictus litteratus eos exire non permisisset, rogantes ipsi prefatum Benedictum litteratum, ut eos extramitteret aut eos defenderet, quia esset ipsis contra honorem, quid ipse Andreas litteratus ageret super eos, tunc prefatus Benedictus litteratus locutus fuisset ipsis, ut ipsi essent in 5) arrepisset az eredetiben.