Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

libera civitate et si ipsis aliquid iniustum esset, in civitate esset iudex, qui ipsis iudicium et iustitiam facérét. Et tan­dem ipsi mox omnia premissa acta potentiaria per pre­fatum condam Andreám litteratum patrata et commissa prefato iudici per hospitem eorum, qui per portám domus sue posteriorem exivisset, renunciassent. Mox prefatus iudex convocando certos iuratos suos et familiares civi­tatis, accensis facibus ante domum prefati Benedicti lit­terati accessissent, ibique prefatum condam Andreám lit­teratum reperientes in evidentia facta predictam portám et ianuam creberrimis ictibus seccare et ibi eundem — — prefati iudex et iurati cives captivassent, captivandoque eundem in carcerem ducere et portare fecissent. Altéra autem die ipsi ad pretorium civitatis — ­— accessissent ibique ab eisdem iudice et iuratis civibus postulantes ex parte memorati condam Andree litterati ipsis in premissis iuris equitatem iustitieque complemen­tum elargiri. Audientes hoc prefati iudex et iurati cives consul­tando insimul volebant ipsis ulteriorem terminum dare et assignare, sed tamen ipsi nullum terminum expectare voluissent, quia ipsi essent occupati in servitiis regie maiestatis. Videntes prefati iudex et iurati cives, quod in hoc aliud facere non possent, mox prefatum condam Andreám litteratum ad predictum pretorium — — ducere et portari fecissent, ibique ipsi omnia premissa acta potentiaria — —- contra et adversus prefatum condam Andreám lit­teratum allegaverunt; quamquidem allegationem et pre­missam causam per prefatum condam Andreám litteratum inceptam sic facta fore cum probabilibus documentis, videlicet cum hospitibus ipsorum et cum ceteris homini­bus, qui tunc interfuissent —- —• comprobare assumpserunt. Quibus auditis prefatus condam Andreas litteratus nil in premissis negasset, sed omnia premissa per ipsum ut prefertur patrata et commissa potentialiter specialiter recognovisset sic facta fore — — et preterea prefatus condam Andreas litteratus — — per prefatos iudicem et febr. 20.

Next

/
Thumbnails
Contents