Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)
scriptam possessionem Naghbelen et possessionem Monyoros vocatam super prescripto fluvio Olth semper magnam navem transvadalem habuisset atque tenuisset, dicti vero nobiles de Hydweg nullo unquam tempore talem navem transvadalem super eodem fluvio in dicto territorio possessionis Hydweg tenuissent, sed tantummodo parvas naves asseribus tectas habuissent, prescripte navi iamfate ecclesie in proventibus minimé nocituras, sicque ipse Osualdus Kandal in causam attractus annotatum actorem a nova preparatione navis transvadalis merito et de iure prohibuisset, ne proventus návales dicte ecclesie ab eadem deperderet. Et quia prefatus Michael Nemes actor in verificationem actionis et acquisitionis sue prenotate se in premissis veridice attestationi vicincTum atque commetaneorum prescriptarum possessionum Hydweg et Naghbelen, nobiliumque comprovincialium atque ignobilium pretacti comitatus per formám commu nis inquisitionis fiende submittebat, prefatus etiam Os ualdus Kandal in causam attractus in signum innocentie et immunitatis sue similiter se in premissis ad ipsam attestationem et communem inquisitionem nobis litteratorie requirentibus benivole committebat, ad quam faciendam vos pro utrisque partibus necessarie transmitti debeatis. Requirimus igitur vos et nichilominus vobis in persona spectabilis et magnifici domini nostri gratiosi Johannis comitis terre Scepusiensis wayvode Transsilvani et siculorum comitis etc. firmiter committimus, quatinus agnitis presentibus < feria secunda proxima post festum beati Georgii martyris nunc venturum > 3) ad faciem possessionis < Monyoros predicte > 4) personaliter accedere eisdemque universis vicinis et commetaneis possessionum earundem, nobilibusque comprovincialibus atque ignobilibus pretacti comitatus Albensis per easdem partes sub onere sedecim marcarum illac insimul et ad unum locum convocandis et congregandis, eosdemque ad fidem eorum 3— 4) A kezdetben üresen hagyott helyekre más kéznek más tentával későbbi betoldásai. ápr. 26. '