Barabás Samu: Székely oklevéltár 1219-1776. (Budapest, 1934.)

1512. febr. 1. deo debitam fidelitatemque domino nostro regi et sacro regio eius diademati observandam, tacto dominice crucis signo prestandam, odio, favore, amore, timore, premio, prece et pretio partium postergatis, absque serupulo cuiuslibet falsitatis, solum deum et eius iustitiam ferendo pre oculis de eo, utrum prefatus Michael Nemes actor simul cum fratribus suis super prescripto fluvio Olth in territorio dicte possessionis Hydweg magnam navem transvadalem 5) tenuerint ab antiquo, nullo penitus contra­dictore apparente, vei autem prescripta ecclesia beate Katherine virginis et martyris inter prescriptas posses­siones Naghbelen et Monyoros super sepefato fluvio Olth semper et ab antiquo magnam navem transvadalem habuerint et tenuerint, dictus vero actor simul cum dictis ceteris fratribus suis talem magnam navem transvadalem nullo unquam tempore conservaverint, sed tantummodo parvas naves asseribus tectas habuerint prescripte navi iamfate ecclesie in proventibus minimé nocituras an ne, more communis inquisitionis quemlibet eorum seorsum et singillatim investigando sciatis, inquiratis et experiamini meram, plenam atque omnimodam de premissis certitudi­nis veritatem. Et post hec huiusmodi rescite veritatis pre­missorum attestationis et communis inquisitionis seriem, quomodo scilicet et sub quibus formis verborum per quemlibet eorum singillatim fuerit attestatum cum pro­priis et possessionum attestantium nominibus ad < quintumdecimum diem > G) diei ipsius vestre ex­sequutionis modo simili fide christiana vestra mediante nobis suo modo rescribere aut oretenus referre debeatis. Secus non facturi. Presentibus perlectis exhibenti re­stitutis. Dátum loco et termino in prenotatis, anno Domini Millesimo quingentesimo duodecimo. 5) habuerint et innen kitörölve. e) Az oklevél írásakor üresen hagyott helyre más kéz más ten­tával később írta be.

Next

/
Thumbnails
Contents