Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
rentium unione, suoque numero, mensura ac pondere distinclum in unam suavissimae consonanliae harmoniam, spontanea quasi inelinatione et magneticae proprietatis nexu, quo nimirum summa medius et infimis média elegantissime jugiterque correspondeant, conspirare et coalescere 11011 sine admiratione mortales suspicimus et contemplamur. Eandem sane instituti rationem in regnorum quoque et monarchiarum imperiis observandam venire ipsémét supremus cunctorum dominantium arbiter Deus se sapientissimum rectorem terrenis regibus in exemplum et prototypon ad sectandum videlicet et imitandum ])roponens evidenter patefecit. Ut enim ipse tantam rerum creatarum vicissitudinem certis ac definitis legibus et terminis coarctando, cunctaque sibi ad invicem accuratissime subordinata in certos etiam praeeminentiae cuiusdam gradus et ordinis dispescendo 11011 solum prona ad debitam sui conservationem, quin imo ad proprii invidui augmentum ipso naturae ductu insita indole donare 11011 dubitavit, ita regum quoque et principum muneri proprium esse voluit, ut 11011 legum tantum habenis ac decretorum vinculis subditos sibi populos in officio quieteque continuant, sed et variis ac multiplicibus bonorum et dignitatum insignibus ad exornandam regnorum et ditionum speciem utantur benignissimi. Quod tametsi ex generáli quadam regnantium officio ita usuvenire soleat, nos tamen amplioribus ornamentis cohonestandos clarioribusque donis cumulandos ducimus eos, qui tum nobilissimi stemmatis et celebris prosapiae vetustate, tum propriis qualitatibus ])raeclarissimis meritis, constantissimae fidei ac fidelitatis perseverentia et singularibus eximiarum virtutum experimentis caeteros antecellunt, quo nimirum ordine observato subditorum nostrorum animi ad praeclara quaeque laudis virtutum et immortalitatis studia incitari accendique consueverunt. Laudata quippe virtus ereseit, et immensum gloriae calcar habet. Harum itaque rerum consideratio cum tenaciter animo nostro inhereat, ac insuper clementissime revolventes tum familiae Széchénianae vetustatem iuxta et a viris martiali virtute ac robore conspicuis, quo inter 11011 postremus fuerat Michael olim Széchény vir ea militaris disciplinae pollens peritia, ut recuperato a Turcis anno millesimo quingentesimo sexagesimo sexto dudum evoluto per Ecchium comitem Salmensem Wesprimio, ibidem commendantis munere fungi praeB. Szabó L. : Gróf Széchényi család története. 46