Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

supra. Idem intelligendum de iis, quae a ine habent alii affines Franciscus Nagy, Franciscus Vizkelety et Stephanus Talian. Nepoti meo Georgio Szécséng lego Nesider et Nyulas item Felső-Vidék, Egervár, Pölöske et Szent-Györgvvár, erit autem majoresko (sic) in bonis quoque illis, prout supra in bonis Raro. Deficiente sexu masculino in nepote isto Georgio, devolvantur omnia haec bona in Martinum Szécsény. In frumento et vino quidquid Jaurini, in Kesző, Rákos et Sabariae quidquid repertum fuerit, medietas cadat coníiniariis, medietatem vendant domini testamentarii, prout etiam pecora omnia, erit quo ponatur ea pecunia, legata hinc persolvantur canonicis nempe et religiosis similiter famulis. Nulli quidquam debeo praeterquam Deo, invenientur tamen sine dubio post mortem meam praetendentes, qui bene debebunt examinari. Quod si Iiteras sigillo meo (manus cuicunque ])otest imitari) obsignatas ostenderint, examinentur bene, nam ferme duobus annis fűit sigillum meum deperditum apud Stephanum lora et nonnullos haereticos Papenses. Supplico humillime suae maiestati sacratissimae, dispositio­nem hanc meam dignetur benigne firmám retamque habere. Nam exigantur rationes, ponatur in chartam introitus proventuum singulorum annorum ex episcopatu tam Vesprimiensi, ubi decem annis fui, quam Jauriensi, ubi iam sum per Dei gratiam ultra viginti annos, videbunt boni domini illi exactores et experientur me fideiem dispensatorem fuisse proventuum meorum ecclesia­sticorum, et quidquid ex bonis ecclesiasticis habui, totum exposui in aedificia, alumnorum intertentionem, fundationes, me meamque familiam intertenui ex illis, quae per assiduos labores acquisivi per oeconomiam el industriam, prout etiam bona coémi exinde. Novem subditos habeo in Nemes-Kér prope Siran et Gyülevész in florenis ferme mille, lego patribus Paulinis Bondorfensibus. Currum tectum nóvum colori rubri lego primo testamentario meo, alium secundo, tertinm tertio, erunt autem testamentarii mei et executores testamenti dominus cancellarius Hungáriáé aulicus pro tunc existens, Paulus Szécsény nunc episcopus Quin­queecclesiensis, dominus Petrus Tormási praepositus Castriferrei et affinis dominus Franciscus Vizkeletv.

Next

/
Thumbnails
Contents