Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
Illustrissimo domino archiepiscopo Strigonieusi non debeo nisi florenos duo mille, saepius volui persolvere, petii instanter, levaret, quibus ex rationibus ductus, nescio satis est, quod ad hanc usque diem noluit habere. Iam si quod post mortem meam quaesierit apud cognatos meos, plus quam iila duo millia florenorum constituant, viderit, sua celsiludo, sequetur me, comparebit coram iudice Christo, sicut et ego. In aedificia et extructionem propugnaculorum et aggerum Jauriensium dedi florenos ultra novem mille. Cum essem episcopus Vesprimiensis oppidum Simegiense circumdedi muro, Vesprimii extruxi unum propugnaculum Ferdinand-bástya vocatum, ibidem unicum quem habent puteum, refeci. Hae expensae si addantur novem illis millibus florenorum Jaurini in aggeres expositis, similiter si addamus quinquaginta illa millia florenorum in Szalavár, notabilem constituent summám : eo magis si veniant in hunc computum vinorum et frumentorum praecia, credo ego, contenta erit benigna sua maiestas sacratissima, meamque testamentariam dispositionem in omnibus punctis et clausulis ratam habere dignabitur benigne. Supellectilem meam Jaurini, Rákos, Sabariae, id est tapetia in parietibus, sedilia relinquo dominis successoribus meis. Restantiae (certe illae constituent aliquot millia quoquunque tempore contingat me mori) in bonis episcopalibus exigentur a dominis testamentariis et addantur reliquae summae. Quod si cognati mei isti et praecipue duo nepotes infideles suae maiestati, haeretici dissipatores bonorum suorum et proventuum eorundem fierent, capitulum Jaurinense advocato etiam brachio suae maiestatis exturbet illos a bonis istis, convertantur autem haec bona universa in praesidia et praesidiarios, nec aliter fiat. Dátum Rákos 13. Januarii 1679. Georgius Szeczeni P. h. archiepiscopus Colocensis. Két példányban a családi levéltárban I.köt. 3. sz. I. csomag 3. darab, az egyik végig az érsek sajátkezű irása, a másik Széchényi Pál püspöké, György érsek aláírása és pecsétjével megerősítve. Az ugyanott I. 3. I. 4. alatt található, szintén Pál püspök kezével irt harmadik példány záradéka után György érsek a következő betoldásokat eszközölte :