Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

extirpatitiis, quae ad domum Dobner pertinebant, lego communi­tati oppidi eiusdem Rákos pro diversorio. Domum autem Dobner prout et Tötösi relinquo iisdem oppidanis, vei potius successoribus meis, cum enim hactenus domus illae liberae fuissent, iam erunt colonicales et subditae dominis terrestribus. Certe moiendina liaec et domus constant mihi ad minus decem inillibus, prout et domus Kaldiana Sabariae duodecim millibus. Vineas ad domum Marko pertinentes relinquo templo Rakosi­ensi, ad domum Tötösi pertinentes plébániáé Rakosiensi. Singulis dominis fratribus canonicis Jaurinensibus lego per centum florenos, similiter singulis monasteriis ordinis s. Francisci in Hungaria per centum florenos. Quod si parata pecunia deesset, ex medietate vinorum et frumentorum totum hoc supplebitur. Kőhalom et Felső-László constant mihi floreiiis triginta tribus millibus, cuius summae viginti quinque millia lego pauperio­ribus parochis in diocesi Jauriensi, facient florenos mille et quin­gentos, qui distribuendi erunt per capitulum Jauriense ex clesig­natione domini episcopi iuxta parochorum conditionem. Quinque millia lego (ex eadem summa) pro cantoribus ecclesiae cathedralis Jauriensis, trecentos florenos faciet interesse, alantur ex eo cantores, non tamen organista, cui domini episcopi solvant. Tria millia eiusdem summae relinquo pro votivo sacro rorate dominis fratribus capitularibus Jaurinensibus. Raroiensia bona unacum utraque domo scilicet Posoniensi et Jauriensi, similiter pagum Ötövény-Sziget lego nepoti meo Martino Szécsény et heredibus ipsius masculini sexus ita tamen, ut sit in iisbonis, quod fit inGermania maioresco, nempe primogenitus (si aptus fuent) habeat semper bona, detque aliis fratribus suis unicuique semel pro semper per duo millia florenorum in paratis ex proventibus eorundem bonorum, et sic erunt exsoluti, nihil iuris habebunt in ea bona, nisi in del'ectu primogeniti. Quod si redimerentur ea bona, emantur alia. Deficiente sexu niasculino, sint ea bona foeminei sexus utriusque nepotis. Pagum Pathy prope Budám lego afíini Georgio Jambrekovics ita tamen, ut post mortem tantum viduae Laurentii Szécsény apprehendat illum. Quod si decederet sine prole, devolvat ad nepotes Martinum et Georgium Szécsény, heredes illorum prout

Next

/
Thumbnails
Contents