Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

ab eo laesum : etsi quando forte vei levissimam alieni offensioni causam se dedisse suspicaretur, supplex rogaturus veniam acci­debat. Parum fortasse hoc videretur, nisi humilis patris Francisci charitas eos quoque, a quibus aliquando laedebatur, placare, sibi­que devincire praevenisset. Tum aliquando ]ion levem in fama iniuriam passus, 11011 solum hilari vultu iniuriam condonavit, sed insuper pro gravitate delicti infligendam arbitrio superioris offen­denti poenam aut penitus condonari, aut mitigari saltem instan­tissime est deprecatus. Super liaec tamen omnia lucrandarum Deo animarum zelus sese efferebat. Hinc orta inflammata illa desideria, quae sepius testatus esi, vitám totam si e superiorum voluntate foret, missionibus Turcicis consecrandi : hinc voces illae, quibus dolere se professus est hanc reducendarum ad fidem orthodoxam animarum occasionem eo recte tempore accidisse, quos sibi philosophicis praelectionibus tradendis occupato minus otii suppeteret tanto negotio sese impen­dendi. Complura zeli huius argumenta liic adscribenda occurrerent, sed illud commemorare suffecerit, quod existentis in partibus tri­butariis P. Francisci charitas palmare exhibuit. Forle contigit, ut eo apud parochum quendam mensae accumbentem non nemo interveniret opem cuidam in extremis constituto -a curione implo­raturus : ad quam ferendam ubi hunc dificiliorem animadvertit P. Franciscus, repente omnibus relictis se in equum coniicit et contempto, quod a Turcis sub noctem grassari solitis timeri pote­rat, periculo, properat ad moribundum. At ecce cum dubia iam post occasum solis luce properante passu iter prosequitur, equo incantius offendente una cum eo prolabitur, acceptisque vulneribus graviter saucius totus cruentatur. Pergit tamen resumpto spiritu, et ad locum, in quo aeger spirituálé hoc subsidium operiebatur, 11011 tam accurrit, quam advolat, huius quidem ingenti cum solatio, reliquo­rum vero catholicorum, quam acalholicorum rara aedificatione. Erat insuper in eo svavissima quaedam in animos hominum influ­endi facultas et conscientias tractandi tant a gratia, ut eos etiam, quibus vei nomen confessionis exosum erat, ad eiuranda pro tribu­nali relicta toto aspectu quandoque permoveret. Agenti eura in missione quadam occurrit I101110 vitae comprimis in scelera proiec­tae, sacerdotum vero congressum mirum quantum abhorrens, qui

Next

/
Thumbnails
Contents