Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
tamen vei unico P. Francisci intuitu adeo emolitus est, ut ad eum accedens diceret : Páter nescio qua interni impulsus vehementia stimulor, trahorque (cum alias in comperto sit, quantum abhorream a confessariis, confessioneque), ut clausam aliis hactenus tibi aperiam conscientiam, expiatisque rite per sacramentum animi noxis passus sit ingenue nunquam se in vita tali fuisse perfusum laetiLia, qualem tum experiretur. Ex hac quoque cum proximo agendi dexteritate et illud commodi accessit, quod non pauci svavi ac religiosa eius conversatione adducti mundo vale dederint statum religiosum amplexi. Atque haec erant quae illi tam apud nostros, quam apud externos seculares et ecclesiasticos eam comparavere existimationem, ut apud omnes ingens sui desiderium reliquerit compluresque audito eius obitu, testes doloris lacrimas temperari nequiverint. Ultimum quod ei post latalem casum inter summos dolores supererat, vitae triduum ardentissimis theologicarum virtutum, invictae patientiae, suisque in voluntatem divinam resignationis actibus impendit, inter quos expiata iterato generáli totius vitae exhomologesi conscientiae, ceterisque munitus sacramentis animam im manus Creatoris consignavit die 21. Április. Qui vero hunc, triduo ante praeiverat Joannes Harsagi erat natione Ungarus, patria Harsagiensis ex comitatu Sarosiensi parentibus nobilibus sed haerelicis. Natus anno 1643, sub nostrorum tandem disciplina et in fidei articulis eruditus et ad expetendam societatem animum adiecit, cuius quidem compos efl'ectus Cassoviae, ingressus vero est eandem Trinchinii anno 1660. Quae vitae religiosae in tyrocinio posuerat fundamenta, eadem constantissime retinuit semper eamque perfectionis attigit structuram, ut vulgo bouus, pacatus et modestus religiosus diceretur. Rara quaedam in conversando ei svavitas erat, et ea in omnes observantia, ut nulli iinquam verbo, nedűm opere incommodave deprehensus sit. Si tamen quando aliquam hac in parte culpam se admisisse putaret, quandoquidem bonarum mentium esi culpam ibi agnoscere, ubi culpa non est, alloquio praeveniebat, veniamque demisse precabatur. Intimam cum Deo coniunctionem iudicabat exacta regularum, quas minimas vocamus, observantia, conscientiae teneritudo persoluta quotidie cum omni diligentia in domino meditandi et revocandae ad calculos conscientiae pensa teneram in virginem