Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)
Szecheni alias Sartoris, e statu el conditione ignobili, in qua hactenus perstitisse dicuntur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speeiali eximentes, in coetum et numerum verorum atque indubitatorum regni nostri Hungáriáé et partium ei annexarum nobilium duximus coopotandos, annumerandos et adseribendos, annuentes et ex certa nostra seientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo in posterum futuris et perpetuis semper temporibus omnibus illis gratiis honoribus indullis privilegiis libertatibus iuribus praerogativis et immunitatibus, quibus caeteri veri antiqui et indubitati regni nostri Hungáriáé et partium ei annexarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vei consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent uti frui et gaudere poss'nt ac valeant haereclesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium veráeque et indubitatae nobilitatis signum haec arma seu nobilitatis insignia, scutum videlicet militare erectum coelenistini coloris fundum illius praealta rupe interoccupante, in cuius vertice integra candida columba alis expansis naturaliter effigiata utriusque pedibus, insistere rostroque coronam sive sertum laureum premens gestare, inque dextrum scuti latus tendere cernitur, scuto incumbentem galeam militarem craticulatam sive apertam regis diademate alteram columbam corona eius insistentem sinistro pede, dextro vero viridem lauri ramum gestantem, alioquin inferiori similem proferente ornatam, a summitate vero sive cono galeae laciniis seu lemniscis hinc et illinc candidis et rubris in scuti extremitates sese passim diffundentibus scutumque ipsum decenter exornantibus, quemadmodum haec omnia in principio seu capite praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus depicta esse conspiciuntur, eidem Georgio Szecheny ac per ipsum superius nominatim specificatis personis, ipsorumque heredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et conferenda. Decernentes et ex certa nostra seientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo in posterum futuris et perpetuis semper temporibus eadem arma seu nobilitatis insignia more aliorum regni nostri Hungáriáé et partium ei subiectarum nobilium sub iisdem iuribus prerogativis indultis libertatibus et immuni43*