Bártfai Szabó László: A Sárvár-felsővidéki gróg Széchényi család története. I. 1252-1732. (Budapest, 1911.)

tatibus, quibus ipsi vei natura vei antiqua consuetudine usi sunt et gavisi utunturque et gaudent, ubique in proeliis certaminibus pugnis hastiludiis torneamentis duellis monomachiis aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis militaribus et nobilitaribus, necnon sigiliis velis cortinis aulaeis annulis vexillis clypeis tentoriis domi­bus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expedi­tionum generibus sub merae vetustae ac sincerae nobilitatis titulo, quo eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos ab omnibus cuiuscunque status dignitatis conditionis et praeeminentiae homines existant insignitos et ornatos dici nominari haberique et reputari volumus et mandamus í'erre gestare, illisque in aevum uti frui et gaudere possint ac valeant haeredes et posterilates ipsorum utrius­que sexus universae valeant atque possint, imo nobilitamus damus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memóriám i'irmitatemque perpetuam praesentes Iiteras nostras secreto sigillo nostro quo ut rex Hungáriáé utimur impen(denti commissimus) eidem Georgio Szecheny ac per ipsum supradictis — matri et fratri germani eiusdem ipsorumque haeredibus et posteritatibus utrius­que sexus universis iam natis et deinceps nascituris gratiose dandas duximus et concedendas. Dátum per manus íidelis (nostri nobis dilecti) reverendi Stephani Senniey de kis Sennie confirmati et electi episcopi Vesprimiensis locique eiusdem comitis perpetui consiliarii nostri, et aulae nostrae per Hungáriám cancellarii in civitate nostra Vienna Austriae die vigesima sexta mensis Novem­bris anno (domini millesimo) sexcentesimo vigesimo nono, regno­rum nostrorum Romani undecimo, Hungáriáé et reliquorum duo­decimo, Bohemiae vero anno decimo tertio, reverendissimis ac venerabilibus in Christo patribus dominis Petro Pázmány metro­politanae Strigoniensis et Joanne Thelegdy Colocensis et Baciensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopis, Joanne Pyber electo Agriensis, Francisco Ergelio Zagrabiensis, Stephano Szentandrasy de Chikamadeffalwa electo Transilvaniensis, Emerico Lossy electo Varadiensis, Paulo Dávid electo Vacziensis antelato Stephano Senniey Vesprimiensis, Nicolao Dallos electo Jauriensis, dicto Joanne Thelegdy administratore Nitriensis Georgio Draskovith electo Quinque ecclesiensis, Gregorio Nagyfaluy electo Syrmiensis, Joanne Ivanczy electo Tinniniensis, Joanne Posgay electo Bosnensis,

Next

/
Thumbnails
Contents