Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
quas defensiones dicit se negligere non posse. Quamquam si turbationes magis incrudescant, vix horum copiae ad huius regionis curam et defensionem videantur suffecturae, etiamsi ad manum essent. Quod si vei solos Maiestatis Vestrae familiares paratos et mihi obedientes haberem, nihil essem certe neglecturus, quod mea diligentia et industria illorumque opera perfici posset et adhuc nonnulla spes superest, si particula venturarum copiarum Vestrae Maiestatis (ut iam saepius scripsi) uti liceret. Maiestas Vestra nisi gratiose dignabitur aliquem modum invenire, quo arces Joanni Podmanitzky eripiantur, vereor magnopere, ne ex illis receptaculis copiae Joannis Zapoliensis magnis et assiduis detrimentis et has partes et vicinam Moraviam afficiant. Scripseram autem ego (ni íallor) modum non contemnendum in ea ipsa re aggredienda, si Maiestati Vestrae probaretur. Sciat Maiestas Vestra me et alioquin nihil negligere velle, quaecunque ex meo officio ad suorum defensionem spectarent, attamen in hoc statu rerum nec litteris, nec verbis aliquid egregiae rei praestari potest. Quod si quempiam alium ad tot et tantis difficultatibus intricata negotia, defensionem scilicet suorum Maiestas Vestra me magis idoneum reperiri potest, illum obsecro, in meum locum sufficiat, quod certe gratiae perpetuae loco a Maiestate Vestra habiturus et reputaturus sum. Nam mihi abunde satis curarum praebent inutiles pleraeque arces meae, quarum conservationi dies et noctes invigilare cogor, idque in maximis meis difficultatibus et proventuum tenuitate, dum vix quod ad necessariam intertentionem castrorum requiritur, praestant, tantum abest, ut sustentationem familiae meae subministrent. Est certe mihi acerbum, quod me post tot servitia et sumptus factos in dies magis egere valeam, alios vero et praedis et omnibus módis ditescere, dum videtur Maiestati Vestrae megyei főispánok voltak. (Bécsi Staatsarchiv. Hung. 1538. f. 35., 1542. f. 47., 1548. f. 55.) Thallóczi Bánffy Boldizsárra, aki 1535-ben ,,aulae regiae familiaris"-ként említtetik (U. o. 1535. f. 27., 1537. f. 30.), 1540-ben azonban kapitányként szerepelt. (U. o. 1540. f. 44.) Thallóczi Bánffy Györgyre, aki 1537-ben magister curiae regiae volt. (U. o. f. 30. és 31.)