Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
(Sempte, 1537 március 19.) „Scripsi proximis diebus ad Maiestatem Vestram satis dilucide, quo in statu sit negotium dicae et eius exactionis, de qua re nulla nunc erat mihi facienda mentio, nisi versarentur ante oculos ea, quae Maiestas Vestra iis diebus ad me scripsit, quasi mea inprimis negligentia haecomnia negligerentur et incassum abirent. Quum ita omnes ingenii nervos huc intendam, ut maiora per me praestari vix possint, sed ea est malignitas et confusio temporum, ut si Maiestati Vestrae se inobedientes exhibeant, mihi longe magis. In iis duobus aut tribus comitatibus iam omnis prope connumeratio absoluta est, exactio verő in plerisque locis incepta, sed inter vicinos hos comitatus Honthensis est sine connumeratione, ubi comitis officio praeest Franciscus Nyary, 1 qui quam ob rem emittere dicatores noluerit, etsi nesciam, divinare tamen liceret. Parum certe hactenus et coram verbis et absens litteris profeci, sed forte opinionem meam, quare hoc ille faciat, Maiestas Vestra cognoscere poterit. Invitos ego et reluctantes, ut Vestra Maiestas bene novit, cogere nequeo. In comitatu Thrinchiniensi exiguum quiddam restet circa castrum in locis propinquis, unde aliquid haberi posset, reliquam partém Podmaniczki 2 partim violentia et tyrannide, partim metu oppressit. Lypthoviensis et Castriferrei sub Ludovico Pekri 3 sunt, necdum induci potuit, ut admitteret connumerationem. Valentinus Therek, ut plerosque tractet, 4 iam Maiestas Vestra intelligit. Ducere ad campum hos Maiestatis Vestrae servitores non possum, vei saltem ad loca propinquiora. Banffy 3 enim apparatum nullum habét, Nyary nescio, 1 Nyáry Ferencre 1. a 187. s7. oklevelet. 2 A 197. 209. 215. 216. 218. szám alatt közzétett oklevelekben többször esett szó arról, hogy Trencsén megye területének egyes helyein a Podmaniczkyak nem engedték meg a rovásadó beszedését. 3 Pekry Lajosra, akiről a bevezető részben is szó volt, 1. Budai F. : III. 36—38. 11. 4 Török Bálint szereplésére 1. Sebestyén B. : id. tan. 38. s köv. II. 5 A Bánffyak közül a következőkre gondolhatunk : Alsólindvai Bánffy Istvánra és Lászlóra, akik 1542-től fogva zala-