Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
vertit oppidulum quoddam Wvhel, 1 quattuor milliaribus a Tyrnavia distans, abduxit praedam, ut accepi, ad valorem sex millium florenorum et praeterea certas personas captivas et nisi metu equitum praedictorum fuisset deterritus, 2 procul dubio Tyrnaviam usque grassatus fuisset. Caeterum non dubito, Maiestati Vestrae constare, quomodo Joannes Podmanitzky dato ab adversa parte, aut designato certo praesidio, expediendus sit brevi ad intercipiendas civitates, praesertim montanas et fodinas ipsas, sicuti hoc ipsum civitates ipsae certo certius exploratum habere se affirmant. Intelligo autem, illos pro certo, nisi videant defensionem, velle quaerere modos et vias concordandi cum Joanne, quorurn exemplum ne et alii maximé illis vicini sequantur, timendum est. Maiestas Vestra dignetur gratiose advertere, ne dum remotiores partes tueri vult, propinquiores et magis vicinas amittat. Memini Maiestatem Vestram in suo discessu eam nobis spem dedisse, quod acl princípium mensis Mártii certae et non contemnendae copiae essent superventurae, de quorum tamen adventu nulla apud nos fania est. Scripsi paulo ante ad Maiestatem Vestram, nunquam civitates montanas futuras in pace, nisi arces. quae in manibus Podmanitzki sunt, recuperentur. Huic negotio autem nunc Maiestas Vestra, cum sit in regno suo Bohemiae, posset prospicere et invenire modum, de quo locutus sura multa coram et scripsi. Haberet Maiestas Vestra in partibus istis cum iis, qui capitaneorum titulo sunt insigniti, equites circiter quingentos, verum tamen illorum nullus adhuc apparet; tantae sunt cum iis contentiones, ut adversarii maiores possent praebere, alius nemo. Videó enim, exhortationibus meis illos nullum dare locum. Hoc ideo ad longum soleo Maiestati Vestrae describere, ut omnibus et imprimis Maiestati Vestrae sit manifestum, me in ista confusione rerum et tanta omnium inobedientia non posse officio meo iuxta rerum praesentium exigentiam satisfacere" etc. 1 Vágújhely, Trencséntől dny. 2 Thurzó Élek ugyanezen levélben azt jelentette a királynak, hogy a nagyszombati vidék védelmére 260 lovast rendelt ki, most erre hivatkozott.