Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

darentur, non possent ad hanc militiam induci. Con­fluit autem túrba latronum undique ex vicinis regnis ad ipsum Podmanytzky et proclamat bellum sociale, 1 vei ut ipsi dicunt Bohemi, fraternale. Si Maiestas Vestra citissime non providerit hisce malis, brevi magnis etiam impensis hi tumultus sedari non potuerunt. Maiestas Vestra poterit intelligere a nostratibus et aliis quoque, quam difficulter olim praedecessores Maiestatis Vestrae reges Hungáriáé ex hoc regno eiusmodi genus hominum eiicerent et quam difficulter et multo sanguine suorum castella et fortalitia eo modo exstructa expugnare coacti sunt, quorum ad hanc diem restant in locis huius provinciáé certa iudicia. Nunc Podmanytzky facit denuo perlustrare loca, ubi nova possit erigere fortalicia. Nos hic pauci sumus, equites videlicet circiter 500 et hi, praeter aliquos meos, insoluti. Non sumus sufficientes ad exstirpandum Podmanytzky, qui non ex suo capite attentavit hanc seditionem, 2 liberaliter enim distribuit stipendia, exspectabat et modo pedites octingentos ex Polonia. Non patiatur Maiestas Vestra crescere hoc malum, ne et Maiestatis Vestrae adversarius capiat ex re ipsa occassionem, nam quamvis Podmanytzky non dicat se esse Johannis subditum, certum tamen est, huic illum pecuniam subministrasse. Actum erit mox de montanis et fodinis camerae Cremniciensis. Istae provinciáé praeter arces subigentur ab illo, nec videó aliud remedium, nisi ut ipse includeretur in aliquam arcem suam, quae mox obsideretur. Non dubitarem, si aliunde pecunia deesset, dominos Moravos impensis suis hoc executuros, modo illo, de quo paulo ante ad Maiestatem Vestram scripsi, exspecto et ego et alii omnes provinciales a Maiestate Vestra citissimam informationem et relationem. Ego vero ad voeationem Maiestatis Vestrae non 1 Azt véljük, hazai emlékeinkben ez a legkorábbi adat a „társadalmi harc" elnevezésre. Ügy látszik, Podmaniczky a régi huszita tanokkal is igyekezett hangulatot teremteni maga mellett. 3 Nem lehetetlen, hogy Fráter György volt a szellemi irányítója azoknak az elszakadási törekvéseknek, melyek most újból megnyilvánultak, hogy nyomást gyakoroljon a két ellen­király közt folyó tárgyalásokra. (L. a 233. sz. oklevelet.) m.

Next

/
Thumbnails
Contents