Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
videó, quomodo possim hinc recedere, nisi velim et bona mea et aliorum ultimo periculo exponere et terram hanc in ultimam desperationem ducere. Maiestas Vestra dignetur negotium hoc ita cordi habere, quod arbitretur, brevi et alios collegas ex nostratibus hunc Podmanytzky habiturum. Si autem vera sunt, quae Oztrozyth 1 seribit ex illis locis Cassoviensibus, Maiestas Vestra novit, quorsum tendant ista Johannis artificia. Praeterea donec Maiestas Vestra aliter de his rebus providerit, aliud fieri non poterit, nisi ut ex praesenti dica fiat istis equitibus aliqua solutio. Committat Maiestas Vestra Paulo Bakyth, ut suscipiat curam istius negotii contra Podmanytzky, quamvis husarones nostri plus valent, ut videó, ad depraedandos rusticos, quam expugnanda fortalitia. Cum his etc. Ex Lwdan, 26. Octobris, 1536. Fidelis servitor Thurzo. Kívül: A szokott címzés I. Ferdinánd királynak. (Záró pecsét.) Jegyzet: Ferdinánd király 1536 október 28-án Grazból kelt levelében a következőket válaszolta a helytartónak : „Et quod ad Johannem Podmanytzky attinet, agémus nos tali modo, quamprimum Wiennam pervenerimus, ut eius temeritas non solum compescatur, verum etiam puniatur. Interim vero de tormentis, quos tibi mitti petiisti, ordinem dedimus et plura quidem, quam requisivisti, ad te tradari iussimus". (Fogalmazványa a bécsi Staatsarchivban. Hung. 1536. fasc. 29.) Egy nappal később, ugyancsak Grazból kelt levelében meghagyja Thurzó Eleknek hogy a szükséges teendők beható megbeszélése végett „mox et e vestigio te ad nos et curiam nostram Viennam conferas, in eo nihil tardes, sed quantum potes, acceleres et matures". (Fogalmazványban ugyanott.) Bruck an der Murból 1536 október 31-én a következőket írta Thurzó Eleknek : „Similiter et de compescendis compriinendisque nefariis conatibus ipsius Podmanytzky praesertim necessitate (ut videmus) ita exigente, opportunum modum adhibens, pro virili laborabimus, nullumque prorsus studium sive operám in eo intermittemus. Displicet autem nobis, te interim, dum castellum Sambokreth módis omnibus expugnare contendis, castellum Zwcha improvide amisisse. Caeterum tormentis nostris, quos tibi in hunc effectum ad instantiam tuam transmitti curavimus, ita talique modo fac manus, ut ad 1 Osztrosith Miklós ebben az időben Sáros megyében vezette a hadműveleteket a János-pártiak ellen. (Budai F. : III. 18.)