Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

Therek persequi Franciscum Kapolnay, 1 pro quo cum misisset nuncium Bakyth et a persequendo illo dehor­taretur, ostenderetque se non defuturum Francisco Kapolnay, si hoc pacto per illum tractaretur. Quid í 11 i Valentinus Therek responderit et quorsum res spectet, ex litteris, quas praesentibus adiunxi, 2 Maiestas Vestra certius cognoscet. Erant violentiae et depraedationes, quas Franciscus Kapolnay contra foedera exercebat, Maiestati Vestrae ita molesta, ut memória teneam, ipsam superiori vere consensisse ad hoc, ut ipse Kapolnay puniretur, etiamsi ad hoc adversariorum vires accederent. Ea tum Maiestatis Vestrae voluntas erat. An autem deinde annuerit Valentino Therek, ut copiis adversariorum adiutus Franciscum Kapolnay persequatur, mihi non constat. Non est opus, ut ego narrem, quae inde incommoda et detrimenta contingant, si isti duo libere conten­tationes exerceant. Ista enim Maiestas Vestra pláne omnia perspicere potest. Quae certe non aliunde con­tingunt, quam ex impunitate, quod omnibus ita impune semper cessit erga Maiestatem Vestram esse inobe­dientem. Ego timeo, ne ex talium contentionibus talis seditio forsitan suboriatur, quae magnum negotium, Maiestatis Vestrae regno vero desolationem et ruinam non mediocrem inducat, dum quilibet in partém suam contendit, quoscunque potest, trahere et addere fomenta seditionibus. Est profecto tempus, si Maiestas Vestra praevenire mala ista volet, ne in dies latius serpant et maiori negotio extinguantur, si creverint. Hoc autem certum est, nisi mature avertantur mala ista, necesse est, ut magna pars fidelium suorum adhaereat fortiori, si vitae periculum et fortunarum iacturam incurrere noluit. Sciat autem Majestas Vestra, Joannem Podmanitzky non ex proprio capite turbas istas concitasse, habét pro certo scelerum et furiarum suarum fautores et propterea conatus eius 1 Kápolnav Ferenc eleinte János-párti volt, de azután Ferdinándhoz állott. (Budai F. : II. 261—262. 11.) 1537-ben aulae familiaris, 1538. aulicus regius (Bécsi Staatsarch. Hung. 1537. f. 30. 1538. f. 36.) „De Wyllian" (Villány) előnévvel említik. 2 A levél nincs vonatkozásban a PodmaniczkVakkal.

Next

/
Thumbnails
Contents