Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
minus sint contemnendi, cum et alioquin sedem iis motibus aptam habét : arces satis munitas et fortes. Quae quomodo í 11 í adimantur, non videó, quum et hoc castellum 1 tam subito occupatum et munitum expugnari nondum potuit. Utimur autem hic milite aut coacto, aut parum soluto, ex quibus constans exercitus non est durabilis. Unde autem solvatur iis, quorum opera defensio fidelium carere non potest, non videó et si dilabantur hae copiae, resumunt animum latrones et maiora mala in fideles perpetrabunt. Credo, quod Maiestas Vestra invenire posset et alia subsidia contra hunc, ex Moravia et locis aliis. Certum est enim, nisi ita reprimatur iste, ut speluncis et receptaculis illis, quae habét, privetur, si se cum iis, cum quibus idem sentit, coniungat, multo minus cohereri poterit, sed in omnes hos comitatus late hostiliter vagabitur, parvamque hinc Maiestas Vestra utilitatem sensura érit, si quod subsidium missura est Maiestas Vestra, tempestive id esset agendum, antequam copiae istae dimittantur, quae ut dixi, ob non solutionem diu retineri non possunt. Maiestas Vestra ne patiatur residuum hoc ditionis suae vastari et obiici raptoribus. Sciat immensum esse clamorem et querelas subditorum suorum, qui omnia, quae potuerunt et quae possunt, libenter iuxta Maiestatis Vestrae postulationem offerunt, defensionem tamen exiguam, aut nullám habent. Supplico Maiestati Vestrae, nolit haec et huiusmodi scripta mea inclementi animo accipere, debeo enim et cogor ista, quae ad ruinam suorum tendere videó, Maiestati Vestrae proponere, quia nullus est in hoc regno angulus, qui non pessime sit affectus, qui hostium vei adversariorum, imo interdum et suorum oppressiones et calamitates non defleat etc. Ex Ludan, 19. Octobris, 1536. etc. Fidelis servitor Thurzo. 1 A zsámbokréti várkastélyt érti, melynek ostroma eddig eredménytelenül folyt.