Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
Prudentes et circumspecti domini, vicinique nobis honorandi favorem et charitatem significamus. Prout ad nos vicinos vestros miseratis, ut vobis rem illám, quae apud vos contigerat, significaremus et lii huzarones Valentini Therek, 1 qui apud nos constituti fuerant, ut vobis medio duorum vicinorum nostrorum enodaremus, sed prout eisdem non latét, tamquam vicinos nostros, quod ad praesens via mala est et supra modum inundatio aquae, quibus mediantibus litteris nostris significamus, quod vicinos nostros iuxta iuris consuetudinem exanimavimus, qui fassi sunt sub iuramento isto modo : Item in primis Georgius János fassus est sub iuramento, quod ipsi huzarones cum curru onerato venerant mane ad ipsum, accipientes clavem a testitudine ipsius, illa bona, videlicet pecia panni, unum saccum cum pipere, vas lauribacarum unum, cutellos, bissus et alia omnia, quae in eodein curru erant, deportaverunt et testitudinem et clavem apuci se tenebant, mane vero facto iterum illa omnia bona super currum imposuerunt et ad Nitriam duxerunt et super hoc hospiti unum equum acceperunt. Item Mathaeus Barina fassus est sub iuramento isto modo, quod dum ipsi hwzarones ad domum eiusdem venerant, ipse in domo non erat, sed veniens domum vidit, quod de testitudine eiusdem iterum super currus caseos, butirum, fimes et alia imponebant, clavem quoque apud se habuerunt, postquam recesserunt, tandem restitueru ut. Item providus Georgius Swranowecz fassus est sub iuramento isto modo, quod venerant pedites ad ipsum et cum pannis se dividebant, quodve res multis nostris vicinis est nota, quod illa bona huc ad nos aducta (!) erant, sed iterum extradederunt. Pro maiori vero testimonio sigillum civitatis nostrae maius imprimi fecimus. Ex Thapolchan feria sexta ante dominicam Invocavit, anno Domini 1 • 5• 3*6. 1 Török Bálint ebben az időben megszállva tartotta Nyitra várát, huszárai, mint látszik, az egész környéket végigportyázták, pedig Török Bálint épúgy Ferdinánd-párti volt akkor, mint az Északnyugati felföld lakossága. Török Bálint csak 1536 őszén tért János király hűségére. (Sebestyén Béla: i. m. 39—40. 11.).