Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
Trencsén, 1536 március 6. Francisci Tamás trencsénmegyei rovásadószedő arról értesíti a magyar kamarát, hogy Podmaniczky János a Kazianerrel kötött egyességre hivatkozva, a rovásadót nemcsak a maga, hanem a szomszédos nemesek birtokán is saját részére akarja behajtani, éppen ezért intézkedést kér ebben az ügyben. Eredetije papíron, hátlapján gyűrűs zárópecsét nyomaival, az Orsz. Levéltárban. Kincst. Oszt. Litt. ad Cameram. Series I. fasc. 1. Magnifice, reverendi etc. Paucis ante diebus elapsis dederam litteras meas 1 Vestris etc. proferentes, quibus Eisdem significavi protestationem egregii Ladislai Swnyogh super praetensum magnifici domini Joannis Podmanitzky in sede facta, nempe quod idem Podmaniczky decrevisset se dicam a bonis dominorum nobilium, bonis suis vicinorum, exigere et quas meas litteras spero Vestris Generosis Dominationibus praesentatas esse. Accipiant itaque Eaedem, quod idem Podmanitzky me medio iudicis nobilium a connumeratione et dicatione dictorum dominorum nobilium bonorum prohibuit asserendo se (nescio qualem) transactionem a domino Catzianer superinde habere insolentia sua ... 2 non omissa, prout Vestris Generosis Dominationibus coram exposui. Quamobrem tandem litteras meas ad eum dedi, optavique, ut cum transactio ista, qua se gaudere dicit, Vestris Generosis Dominationibus lateat, me ipse existens dicator anno praeterito huius comitatus et videns litteras regiae maiestatis, quibus eius bona saltem ad duos annos continentur exempta, ullam mentionem de dictorum nobilium bonis in eisdem litteris viderim. Eam ob causam mihi exemplum huiusmodi litterarum compositionalium mitteret, quo Vestras etc. latius instruere possem, non solum modo ad iudicum nobilium relationem. Ipse vero mihi rescripsit praesen1 L. a. 216. sz. oklevelet. 2 Olvashatatlan szó.