Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
vim commeatus et aliarum rerum ac munitionum per fluvium Arwa in arcem Zthrechen in struibus die noctuque deferri non cessabat, simulans per hoc arcis ipsius deditionem esse omnino in promptu. Quae res multum decepit et ipsum Lasky et Podmanytzkv sub idem tempus intellecta arcis denudatione, curaverunt Kozkam ex compedibus solvi, quem postea nondum omnino liberum pronunciantes, in arce Byzthrytz adegerunt iuramento strictissimo, nunquam in ipsum Podmanytzky iniuriam sibi illatam vindicaturus, sed in termino praefixo penderet dicto Podmanytzky quinque milia florenos et quod restitueret suo Joanni Scepusiensi tricesimam Solnensem et praeterea arcem praescriptam Arwa traderet Hieronimo Lasky praefato. Denique his ita compositis, Lasky una cum Kozka solvit ex Byzthrycz et venit ad arcem Lethawa. Illinc denunciavit Kozka, fratri iuniori tunc in castro Arwa agenti, 1 se iam liberum esse. Altero die Lasky occupaturus (ut ipse sperabat) castrum ipsum, pariter et Kozka iter arripuerunt versus idem castrum et cum iam non longe essent a castro, equus quidam Turcalis (?) missus est ex castro obviam ipsi Kozka, quem cum ascendisset quasi solatium captans, aliquoties huc atque illuc equitans, tandem direxit cursum ad portám arcis, petens arcem ipsam resignari Hieronimo praefato. Interim autem quo Lasky ad portám propius veniret, illi qui in praesidio arcis erant cum iuniore Kozka, ex ipsa arce impetum facientes in ipsum Kozka, induxerunt eum in arcem et sic Lasky ipse non bene contentus, aliquot etiam eiaculationibus bombardarum conductus discessit illinc. LIoc modo amico liberato, quem in prémium beneficii ab eodem Kozka accepti, capiendum curaretur. Arcem enimet civitatem Késmárk idem Kozka per manus suas tradiderat illi et adhuc volebat Aruam ab eo extorquere. Et quia si hinc, ut praemisi, per abiicionem (!) praesertim commissariorum Joannis, liceret mihi domum concedere, mature deberemus hominem aggredi, quoniam non desunt illi pollicitationes plurimae ab Joanne, etsi habeam multas ipsius junioris promissiones, tamen timendum est, 1 Kosztka Miklós.