Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

ne aliquomodo reconcilientur suo Joannis (!). Nihilominus ego ea sum facturus, quae iubet Maiestas Vestra. Joannes Podmanytzky et eius fráter Raphael quinquies citati heri debebant comparere 1 ad instantiam domini Valentini Therek de interemtione familiarium eiusdem. Item ad instantiam domini comitis Wolf­gangi de arce Lydnytz sub induciis nuperrime capta. 2 Ad instantiam siquidem domini Stephani Pemflynger 3 de proventibus Maiestatis Vestrae per eosdem Pod­manyczky direptis. Praeterea ad instantiam Bartho­lomei Maytheny 4 de colonorum eius circiter XL. in­teremptorum. Denique ad instantiam cuiusdam nobilis servitoris ipsius domini Valentini Therek ac castellano­rum arcis Nittriensis de homicidio et captivitate nobi­lium de iure responsuri. Tamen hactenus non comparue­runt. Hoc biduo exspectabimus eos iuxta consuetudinem regni, amplius non ; sed si non comparuerint, decerne­tur contra eos poena violatarum induciarum, id est criminis laesae maiestatis. Si itaque comparere recusa­verint, prout neque comparebunt, si nobis recte datur intelligi, ducitur enim solita contumacia. Postea non videtur mihi, ut cum eisdem Podmanytzky, pariter cum Kozka aliquos tractatus habere debeam, nam et alioquin fortassis non libenter navigabit Kozka in eodem navi cum ipsis Podmanyczky. De qua re specialem a Maiestate Vestra exspecto graciosam instrnctionem. Gritthy fertur Budám venire debuisse 5 ad proxi­mam dominicam Palmarum, 6 sed quoniam intelligens annonae caristiam in partibus Transalpinis, aliquot naves frumento oneravit et Budáin versus per Danu­bium iussit adduci, pro qua re dicunt illum aliquamdiu 1 Az esztergomi vegyesbizottság arra volt hivatva, hogy vizsgálja meg a fegyverszünet alatt elkövetett visszaélésekét és ítéletet hozzon. L. 1531-re a 183. sz. oklevelet. 2 Lednic várra 1. Lovcsdnyi Gy. : i. m. 117—118. 1. és jelen kötet 185. 188. és 190. sz. oklevelét. 3 Pemflinger István, a pozsonyi kamara prefektusa; meghalt 1537 május 21. (A kamara jelentése I. Ferdinándhoz, 1537 június 5. Bécsi Staatsarchiv. Hung. 1537. fasc. 31.) 4 Majthényi Bertalan II. Lajos király étekfogói közt említtetik. (Fógel J. : II. Lajos udvartartása. 55. 1.) 5 V. ö. Magyar Országgyűlési Emlékek. I. 468—469. II. 6 1534 március 29.

Next

/
Thumbnails
Contents