Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

exsequi deberem. Id quod ab ipso domino locumtenente ex eius litteris intelligens, ope divina non gravabor adimplere, modo lieeat hinc mihi commode discedere ; quamvis enim me et domino praeposito collega meo ad id minimé consentientibus, commissarii Joannis sabbatho proximo volunt iudicia suspendere et reiicere ad domi­nicam primam aut secundam a Pasca, 1 tamen eorum intentio est, etiam tempore tractatus, quem M attas V r a cum Gritthi habitura est, 2 nequaquam velle a iudi­ciis abstinere, si non habent in pectore aliquid huius­modi intentioni adversum. In posterioribus autem litteris mandat mihi M attas V 1" 3' ut si commissarii Joannis non advenissent et hoc pacto ex consilio dominorum locumtenentis et can­cellarii hinc mihi discedendum fuisset, eotunc practi­cam cum Kozka coeptam continuarem 3 et eius medio Joannem quoque Podmanytzky ad obedientiam M attis yrae revocarem et pericula, quae fidelibus M atti s V ra e« si castrum Arwa ad manus Lasky devenisset, immine­bant, módis quibus potuissem omnibus, avertere studuis­sem. In ea re, etiam in absentia mea hactenus nihil est praetermissum per fratrem meum dominum Stepha­num de Rewa, 4 quoniam Kozkam juniorem adeo in officio tenuit, eo quoque tempore, quo apud Podma­nytzky liberationem senioris Kozka ipse Lasky tracta­bat, ut quasi nihil ageret absque consilio ipsius fratris mei. Solebat enim mittere etiam nocte intempesta speciales nuncios suos ad consulendum ipsum fratrem meum, praesertim de eo, utrum debuerit praescriptum castrum Arwa in finibus Poloniae situm homini Polono tradere. Id quod diligenter clisuasit fráter meus. In summa bonus ille adolescens liberato fratre retinuit et Arwam, dum enim negotium hoc, liberationis scilicet ipsius Kozka senioris tractaretur, magnam 1 Tehát vagv 1534 április 12, vagy 19-e. 2 V. ö. Kretschmayr H. : Gritti Lajos élete 1480—1534. Budapest, 1901. 108. s köv. 11. 3 L. erre vonatkozólag Réway Ferencnek 1534 február 18-án kelt jelentését. (195. sz. a.) 4 Réway István, mint a 200. sz. alatt közzétett oklevélből láthatjuk, ebben az időben ,,aulicus regius et comes comi­tatus de Thuretz" volt. L. egyébként Nagy Iván: IX. 700—• 701. 11. és Budai Ferenc: III.'98—100. 11.

Next

/
Thumbnails
Contents