Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
addito ipsi per dominos nobiles ipsorum e medio uno nobili, dicam ipsam exigere ac retinere debeant ad ulteriorem informationem, quam a Regia Maiestate expectaret usque, ipsi, quamvis domini nobiles se in hoc magis Regiae Maiestatis commissioni, quam ipsius domini Catziancr voluntati obtemperaturi et neminem citra commissionem regiam ad exactionem dicae e eorum medio daturos mihi sint polliciti, verum dictus dominus capitaneus Trinchiniensis se, mandatum domini sui exequi opportere mihi retulit, etiamsi domini nobiles neminem sibi sint addituri. Ne autem ipse sibi in hac re absque informatione Vestrarum etc. cedere videret, restiti ei in tantum, ut inter nos ad hoc est conventum, quod videlicet pendente ista domini Joannis Catzianer impeditione, dica, quae solvetur ad meas et ipsius Gabrielis Creutzer, vei hominum nostrorum adhoc deputandorum manus, assignetur et ita illaesa a neutra parte conservetur, donec Regiae Maiestatis uberior voluntas advenerit, potuissem quidem hanc etiam conditionem reicere et vi, accedente domini Francisci Zay auxilio, exactionem aggredi, at id praeter commissionem specialem Vestrarum etc. mihi íaciendam non est visum, ne exinde fomes ille, undique latens, ad atrocius incenderetur. Qualiter igitur eedem mihi latius in re ista procedendo informationem praestare dignabuntur, eo modo progredi conabor. Saltem id tempestive fiat, nam metuo morae periculum eo, quod iam ferme quinque mensibus haec dica est remorata, variis nodis intervenientibus. Praeterea noverint Vestrae etc. connumerationem hanc meam se ad florenos mille et centum extendere, quamvis adhuc insertae stent nonnullae portae per me dicatae, conqueruntur etenim domini nobiles non parum de mea stricta dicatione et certe non omnino absque causa queruntur, summa siquidem colonorum paupertas ubique adest, sed est impossibile cuique de paupertate lamentanti parcere. Obsecro itaque Vestras etc. humillime, ut me pluribus deputationibus onerare ne dignentur, prioribus etenim etiamsi summa praedicta tota exigeretur, quod paene impossibile mihi videtur eo, quod pertinentiae castri Cazza 1 per me dicatae a Podmanyczky, prout egregius 1 Kasza vára.