Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

dominus Paulus de Petrwcz 1 in sede dominorum nobi­lium est conquestus, occupatae tenentur, dicantur et omnibus módis vexantur, non curatis induciis per eum noviter acceptis. Unde ab illis pertinentiis vix dica poterit per nos exigi, tanto summa dicata decrescet, ne sufficere videretur. Vigesima die huius mensis 2 iterum allata est milii quaedam deputatio Vestrarum etc. egregio domino Benedicto Erdewhegy 3 facta, quam certe susceptare nulla ratione sum ausus, causa praevia, qualiter denique me in reliquis deputationibus regere debeam. Rogo Vestras etc. mihi denuam instructionem praestare dignentur. Si videlicet hi primi erunt solvendi, quibus primus litterae deputatoriae per Vestras etc. sunt praestitae, sic spectabilis et magnificus domi­nus dominus Alexius Thurzo locumtenens etc. primi­tus érit solvendus, est enim eius deputatio adhuc in mense Decembris emanata. Insuper domini mei obser­vandissimi, constat eisdem me iam per spatium quin­que mensium paene continue in negotio huius dicae versari, non quidem meis propriis, sed alio mutuo levatis impensis, quae certe se non multo minus ad tantam summám extendunt, quantam eaedem mihi pro sallario et expensis nominare sunt dignatae, prout Vestrae etc. per haec tempóra gravitatem expensis non satis non experiuntur, signanter autem iter facien­tes, nec adhuc scio, quando haec mea provincia finem sortietur. Ne itaque íideliter serviendo et quidem non absque periculo vitae, nam sum satis edoctus, Joannem Podmanyczky quadraginta peditibus me dicantem in­sequi fecisse, iacturam substantiae meae, alioqui satis tenuis, accipiam. Supplico eisdem Generosis Domi­nationibus Vestris quam diligentissime, quatinus mihi et pro stipendio et pro expensis florenos centum deputare dignentur, perinde proventus camerae Regiae Maiesta­1 A petróci és kaszavári Petróczy-családra 1. Nagy Iván : IX. 278—79. 11. Petróczi Pál a korábbi időkben Mária királyné mellett teljesített kamarási szolgálatot, 1527-ben főpohárnok volt. (Fógel J. : II. Lajos udvartartása. 26. 1.) 2 1534 március 20. 3 Erdőhegyi Benedekre 1. Nagy Iván : IV. 72., 1. azonfelül a 189. sz. oklevelet 1535-ben Ferdinánd király aulicusai közt találjuk. (Bécsi Staatsarchiv. Hung. 1535. fasc. 27.)

Next

/
Thumbnails
Contents