Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)

aratra ipsorum in terris Lwczky dissecassent, equos receptos abegissent, terras pro se occupassent, occupatis viverentur etiam modo potentia mediante, sed hoc nesciret, quod domini Podmanyczky illis terris prefuis­sent, neque cives de Predmer iílas arassent. Item Georgius de Vrbanffalwa predicta 1 similiter comprovin­cialis fassus fuisset, scire omnia, sicut Martinus de Vr­banffalwa. Item Nicolaus Prielezky de Kyshothessow 2 comprovincialis fassus fuisset, audivisse et sibi prote­statum fuisse et omnia taliter scivisset, sicut Martinus de Vrbanffalwa. Item Matheus Stwpyczky de Kostelna­hothessow 3 comprovincialis fassus fuisset audivisse et sibi fuisse protestatum, qualiter circa festum beati Galli cives de Predmer potentia mediante contra joba­giones in Jablonowe processissent et nunquam antea illis terris Lwczky usi fuissent. Item Nicolaus de llo­thessow 4 comprovincialis fassus fuisset omnia scire, sicut Matheus Stwpyczky. Item egregius Michael Horwath de Plawna aliter de Moysffalwa 5 compro­vincialis fassus fuisset scire istomodo, quod circa festum beati Galli cives de Predmer jobagiones in Jablonowe commorantes in terris ipsorum Lwczky vocatis usque sanguinis effusionem percussissent, aratra ipsis dis­secassent, fruges ad seminandum portatas dissipassent, terras prefatas in loco Lwczky pro se occupassent, equos receptos ad oppidum Predmer abegissent, omnia patrata potentia mediante fecissent, item nunquam audivisset terras illas Lwczky domino Podmanyczky spectasse aut per cives de Predmer arasse, sed [in] illis terris Lwczky semper jobagiones in Jablonowe arassent. Item Johannes de Zawada 6 comprovincialis fassus fuisset audivisse omnia, sicut Michael Horwath. Item Mathias de eadem Zawada 7 fassus fuisset eodem modo, ut Michael Horwath. Item Ladislaus de Kola­rowcze 8 comprovincialis fassus fuisset, omnia audivisse taliter sicut Michael Horwath. Johannes filius eiusdem Ladislai de Kolarowcze 9 fassus est per omnia sicut páter eius. Johannes de Zalwze vicinus fassus fuisset 4 A névszerint megnevezett tanúk ugyanazok lévén, niint a 124. sz. oklevélben, e helyt arra utalunk. 5— 9 V. ö. a 124. sz. oklevél megfelelő jegyzeteivel.

Next

/
Thumbnails
Contents