Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
audivisse, quia sibi protestatum extit (így !), quod cives de Predmer circa festum beati Galli villanos in Jablonowe usque sanguinis effusionem percussissent et alia omnia sciret sic et eomodo, prout in litteris domini comitis 1 continerentur et sciret, quod nunquam dominus Podmanyczky in pacifico dominio illarum terrarum Lwczky fuisset, neque cives de Predmer illas aliquando arassent. Item Bartholomeus Zwnyogh de Jezenycze 2 comprovincialis fassus fuisset eo modo, quod presens fuisset cum et quando circa festum beati Galli cives de Predmer jobagiones in Jablonowe usque sanguinis effusionem in terris Lwczky percussissent, aratra dissecassent, fruges ad seminandum portatas dissipassent, terras pro se occupassent et nunquam Podmanyczky in dominio illarum terrarum fuisset, neque cives illas terras Lwczky arassent. Ignobiles item Bartholomeus in Hrabowe commorans vicinus fassus fuisset audivisse, quod circa festum beati Galli cives de Predmer jobagiones in Jablonowe in propriis eorum terris Lwczky vocatis usque sanguinis effusionem percussissent, saccos, in quibus triticum ad seminandum allatum erat, disrumpissent, fruges dissipassent, equos receptos ad oppidum Predmer abegissent, terras Lwczky (que antea nunquam per ipsos cives arate fuissent) pro se occupassent et nesciret, quod domini Podmanyczky terris illis Lwczky usi fuissent, sed neque cives de Predmer illas arassent. Martinus Mlady in eadem Hrabove 3 commorans, vicinus, fassus fuisset, quod audivisset omnia premissa illo modo, quo Bartholomeus attestatus fuisset. Andreas Hwdocz in eadem vicinus fassus fuisset per omnia, sicut vicinus eius Bartholomeus. Johannes Mystryk in eadem Hrabowe degens fassus fuisset per omnia sic scire, sicut Bartholomeus. Ladislaus in eadem Hrabowe commorans vicinus, fassus fuisset, sicut Bartholomeus vicinus eius. Item Johannes Sumecz iudex, Nicolaus Valahus, Petrus Mraczko, Stephanus Manyak, Nicolaus Galowycz, Johannes Iwan, Martinus 1 Ákosházi Sárkány Ambrus. 2 L. a 124. sz. oklevél megfelelő jegyzetét. 3 Az itt említett helynevekre 1. a 124. sz. oklevél megfelelő jegyzeteit.