Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
tenore presentium literarum nostrarum sive presentis publici instrumenti notum facimus, quibus expedit, universis, quod die datarum presentium exhibite fuerint nobis per reverendum in Christo patrern Antonium episcopum Nitriensem 1 certe litere serenissimi principis et domini nostri Vladislai dei gratia Hungarie, Bohemie etc. regis, eius sigillo regio, quo ut rex Hungarie utitur, consignate tenorem hunc de verbo ad verbum continentes: Uladislaus dei gratia rex Hungarie et Bohemie etc. fideli nostro reverendissimo in Christo patri domino Thome miseratione dívina archiepiscopo ecclesie Strigoniensis, locique eiusdem comiti perpetuo, primati Hungarie et apostolice sedis legato nato salutem et gratiam. Cum nos ad creberrimas supplicationes fidelis nostri spectabilis ac magnifici Stephani vajvode Moldavie 2 pro parte eiusdem nostre propterea porrectas maiestati, tum precipue ea consideratione, ne ipse ab obedientia et subiectione nostra coroneque ipsius regni nostri Hungarie deficeret, Turcisque coniuratis Christi inirnicis in detrimentum et iacturam non modo eiusdem regni, sed et totius Christianitatisadhereret, procliviorque hactenus fűit, redderetur, tum etiam aliis bonis respectibus, maturo imprimis una cum dominis prelatis et baronibus regni nostri prefati nobilibus tum penes maiestatem nostram existentibus habito superinde tractatu, ipsorumque ad id accedente consilio, universas literas et literalia instrumenta factum castri Chicho vocati 3 in partibus nostris Transylvanicis in comitatu Szolnok interiori adiacentibus tangentes et concernentes, quibus scilicet mediantibus egregius Michael Imreffy 4 dignoscitur dictum castrum Chicho sibi iureque suo rite et legitime pertinuisse pertinereque debere pretendebat, ab eodem Michaele receperimus et assignari fecerimus, 1 Sánkfalvay Antal 1492—1500. nyitrai püspök. Gams : i. m. 375. I. Fógel J. : II. Ulászló udvartartása. 119. 1. V. ö. jelen kötet 38. sz. oklevelét. 2 Nagy István (Stefan-cel-Mare) moldvai vajda. Magyar kapcsolatainak történetét 1. Elekes Lajostól : Nagy István moldvai vajda politikája és Mátyás király. Budapest, 1937. 3 A belsőszolnokmegyei Csicsó vár birtokviszonyaira I. Elekes L. : id. tan. 76--79. 11. Podmaniczky-Oklt. I. 575. 1. 4 V. ö. Szerémi—Ermjeij : i. m. 333. 1.