Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. II. (Budapest, 1939.)
eidem autem Michaeli superinde recompensationem eondignam facere volentes, castrum Richo 1 appellatum castello et oppido Biche 2 nuncupato ac universis eorundem castri ac oppidi pertinentiis, omnino in comitatu Trenchiniensi existentibus et habitis ab ecclesia Nitriensi, ad quam de iure et ab antiquo pertinuisse et pertinere debere dignoscebatur, sub certis módis et conditionibus in aliis literis superinde emanatis clarius expressatis sequestrando, prememorato Michaeli Imreffv suiusque heredibus et posteritatibus universis pro dicto castro Chicho dederimus, donaverimus, et contulerimus iureque perpetuo adscripserimus. Et ne prefata ecclesia Nitriensis in suis reditibus et proventibus detrimentum aliquod patereturcultusque divinus in eadem minueretur, preposituram ecclesie Sancte Margarethe Demesiensem, 3 quamprimum illám per secessum vei decessum aut aliter qualitercunque vacare contingeret, cum omnibus suis iuribus et pertinentiis de prefatorum dominorum prelatorum, baronum ac regni nostri prefati procerum consilio eisque volentibus et consentientibus, authoritate iuris patronatus nostri, quod sicut de cunctis eiusdem regni nostri Hungarie ecclesiis, ita etiam in ipsam ecclesiam Demesiensem habere dignoscimur, eidem ecclesie Nitriensi universis annectendam et incorporandam fore decrevimus tali conditione adiecta : quod si aliquando temporum in successu aliquis ex successoribus nostris regibus Hungarie huiusmodi preposituram ab ipsa ecclesia Nitriensi abscindere aut aufferre contenderet, non aliter, quam dictis bonis, videlicet castro et castello et oppido ceterisque pertinentiis eorundem integraliter restitutis abstrahere et aufferre valeat atque possit. Nunc vero per electionem venerabilis Bernardi Pollvan 4 dictae prepositure ultimi veri et immediati possessoris in episcopum Viennensem, ac per adeptionem et assecurationem corporalem possessionem ipsius episcopatus 2 A hricsói várra és a bicsei várkastély birtoklástörténetére 1. Podmaniczky-Oklt. I. LIX—LX. 11. 3 Ma Dömös néven h. Esztergom megyében, Visegrádtól dny. Szent Margit tiszteletének szentelt prépostsága a XII. századból való. (Csdnki D.: I. 13.) L. azonfelül : Rupp Jakab : Magyarország helyrajzi tört. I. k. 1. r. (Pest, 1870.) 33—35. 11. 4 Gams szerint (p. 321.) „Bernhard von Pollheim" 1500— 1504 január 13-ig volt bécsi püspök.