Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

pacifice tradere et assignare. Si autem ipsa obtentio non in toto, sed in certa sui parte fieret, extunc dictus Johannes Podmanyczky solutionem ipsam in ea solum­modo parte facere teneretur, hoc est, si medietas fuerit obtenta, similiter medietas dicte summe limitantis solveretur et sip de aliis partibus intelligendum est; ubi vero dictus Osualdus cum filiis suis nil penitus obtinere posset de eisdem bonis, tunc dictus Johannes Podmanyczky per ipsos Osualdum et filios suos ad nullám pecuniarum solutionem cogi et compelli valeret, postremo in aliis litteris nostris donationalibus castel­lum Bodathyn 1 in comitatu Trinchiniensi adiacens cum pertinenciis suis, villis scilicet et possessionibus ad idem spectantibus ceteraque bona residua annotati condam Georgii de Hatna similiter inscribi deberent manibus dicti Osualdi et filiorum suorum cum statutoriis litte­ris easdem assignandis, ita videlicet, quod sepefati Osualdus et filii sui tam vigore earundem litterarum donationalium, quam etiam utrarumque statutoriarun: ut moris est, executionem facere, causamque, si que orta fuerit, in curia nostra regia coram iudicibus eius­dem ordinariis liberam prosequi haberent facul­tatem, hoc specialiter declarato, quod predictus Johan­nes Podmanyczky infra eiusdem cause decisionem super dicto castello Bodathyn aliisque bonis residuis, demptis et exceptis prescriptis bonis, que ut premissum est, apud predictum Johannem dicto pignoris titulo haberentur, cum prefato Gasparo Zwnyog et etiam cum aliis nullám dispositionem atque concordiam ante­latis Osualdo de Korlathkew et filiis suis, iuribusque eorum, utcunque nocivam facere posset, casu autem quo iidem Osualdus et Petrus ceterique filii sui pretac­tum castellum Bodathyn cum pertinentiis suis, alia­que bona residua, quoquo modo obtineri non possent, extunc memoratus Johannes Podmanyczky cum illis, quibus scilicet dicta bona de iure fuerint adiudicata, concordiam et dispositionem in facto eorundem bono­rum facere posset et valeret. Ad que premissa et quevis premissorum singula partes prenotate se sponte obli­garunt coram nobis, harum nostrarum vigore et 1 Budetin várkastély Zsolna szomszédságában.

Next

/
Thumbnails
Contents