Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

ventas de iure regni cum eisdem dividere non esset obiigatus, neque teneretur. Quibus perceptis prenomi­natus Michael replicans sic respondisset, quod quamvis illa divisio, de qua dictus dominus Johannes mentio­nem fecisset, facta fuerit, tamen divisio ipsa nullius esset vigoris, tuncque ipse Michael et Stephanus ad­tunc ad aliquam divisionem faciendam iuxta huius regni Hungarie consuetudinem propter eorum iuve­nilem etatem omnino inhabiles et impotentes fuissent, ex eo etiam, quod ipsi Michael et Stephanus superinde coram magnifico condam domino comite Stephano de Bathor iudicis curie regie maiestatis realem protesta­tionem fecissent 1 et rnox iidem Michael quasdam duas litteras, unas sereaissimi principis condam domini Mathie Hungarie, Bohemie etc. regis fassionales, pari­ter et compositionales et alias dicti comitis Stephani protestationales coram prelibatis domino Moyse ac Michaele et Stephano partium electis arbitris presentas­set et exhibuisset, quiquidem dominus Moyses magister curie regie, necnon Michael Emreffy et magister Stepha­nus Henczelffy perlectis et iutellectis continentiam earundem binarum litterarum, talem inter partes fecis­sent revisionem, adiudicationem et conclusionem et sententiam, quod quamvis prout et quemadmoduin ex tenoribus et continentia dictarum litterarum prefati condam domini Mathie regis fassionalium in anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo emanatarum 2 certo didicissent, quod memorati Michael et Stephanus prepositus protunc ad aliquam fassionem perpetualem vei faciendam divisionem omnino inhabi­les et impotentes fuerint, tamen ex quo iamfati Michael et Stephanus prepositus nullám superinde revocatio­nem et reclamationem fecissent, prescripte vero littere protestationales prefati condam comitis Stephani de Bathor iudicis curie 3 non modo revocatorie, sed sim­pliciter anno in prescripto emanate fuissent, que dictos Michaelem et Stephanum in ullo iuvassent, 1 1490 januárius 5-én, vagyis amikor a királyi megerősí­tésről értesültek. (L. a 115. sz. oklevelet.) 2 Lásd a 114. szám alatt. 3 Lásd a 115. szám alatt.

Next

/
Thumbnails
Contents