Lukinich Imre: Podmaniczky család oklevéltára. I. (Budapest, 1937.)

maximé vero, quod eedem littere protestationales denotassent, non ipsos Michaelem et Stephanum, sed dominam Elenam matrem eorum aliquam dispositio­nem cum eodem domino Johanne Podmanyczky fecisse, tum etiam ex quo prefati Michael et Stephanus post dictam divisionem certa bona et iura possessionaria tam perpetuo iure, quam etiam titulo pignoris emissent, nomen eiusdem domini Johannis in litteris emptionali­bus inscribi minimé fecissent et per hoc divisioni ante­dicte omnino consensisse visi fuissent, propter quidem inter dictum dominum Johannem fratrem dictorum Michaelis et Stephani nec in castro Bystrycz, oppidis, villis, possessionibus, prediis, portionibusque et quibus­libet iuribus possessionariis ad idem spectantibus, immo neque in aliis bonis et iuribus possessionariis, rebusque et bonis mobilibus per eundem aquisitis et aquirendis ulla penitus divisio fieri, sed dumtaxat castrum Brwmow ac castella Zlawychyn et Baan, oppida similiter, ville, possessiones, predia, portionesque et quelibet iura possessionaria ad eadem castrum et castella pertinentia ad portiones dictorum Michaelis et Stephani prepositi tempore prescripte divisionis alias, ut premittitur, inter eosdem Michaelem et Stephanum, necnon dominum Johannem fratrem eorum facte, deventa solummodo inter iamdictos Michaelem et Stephanum prepositum dividi deberent. Et cum prenominati dominus Moyses, ac Michael Emreffy et magister Stephanus coram dictis domino Johanne ac Michaele et Stephano preposito premissas eorum revisio­nem, adiudicationem et sententiam pronunciassent, mox medio eorundem partium arbitrorum, puta domini Moysis, Michaelis Emreffy et magistri Stephani idem dominus Johannes, Michael et Stephanus prepositus ad talem pacis et concordie devenissent unionem, huiusmodique divisionem in bonis eorum infrascriptis fecissent, immo devenerunt et fecerunt coram nobis modo inferius declarato : Quod scilicet prescriptum castrum Brwmow et castellum Zlawychyn cum oppidis, villis, possessionibus, prediis, portionibusque et iuribus possessionariis ad eadem spectantibus cunctis etiam aliis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, annotato Mi­chaeli Podmanyczky suisque heredibus, prenominatum

Next

/
Thumbnails
Contents