Bártfai Szabó László: Pest megye történetének okleveles emlékei 1002-1599-ig. (Budapest, 1938.)

a raanibus nostri fidelis egregii Andree Justh, apud quem castrum ipsum hactenus in et pro tres millibus ac tercentis auri a divis regibus pre­decessoribus nostris inscripcionis et pignoris titulo habitum extitit, et eadem summa redemimus simulcum universis suis possessionibus et iuri­bus possessionariis tributis ac aliis cunctis utilitatibus ad ipsum castrum nostrum Veghles spectantibus et pertinentibus quocunque nomine appel­latis memorato Blasio Raskay ac generose domine Catherine filie quon­dam Joannis Zoobor de Földvár consorti necnon puellis Margarethe Elisabethe ac Catharine filiabus eiusdem Blasii eorundemque heredibus et posteritatibus universis in et pro octo millibus florenis auri. Et quia predictum castrum Veghles maiori in parte ruinosum esse, clausura eciam Pilisiensis ad id pertinens deserta et destructa, refeccione et reforma­cione admodum indigere perMbetur, ideo ad reíormacionem ipsius piscine tercentum, pro edificacione vero et instauracione dicti fcastrij 500, necnon pro debitis, quibus eidem Blasio ad racionem suorum serviciorum obiiga­mur, simul quingentos florenos auri adiungentes, qui in toto faciunt novem milia et tercentos florenos auri, duximus inscribenda, danda et conferenda ymo inscribimus,damusque coníerimus presencium pervigorem assumendo nibilominus ipsum Blasium Raskai ac consortes filiosque suos ac eorundem heredes universos indominio dicti castri Veghles suarumque pertinenciarum pretactarum contra omnes legitimos etcausidicos impetitores nomine tutoris conservare, quod si forsitan aliquo pacto nos ipsos in dominio eorundem castri et pertinenciarum suarum conservare nollemus, non curaremus vei non possemus, extunc nos predictum castrum Salmar simulcum possessi­onibus et porcionibus prenotatis ad idem pertinentibus eidem ac consorti filiabusque vei prenotatis heredibus liberó iure restituere et remittere, necnon de predictis mille et tercentis florenis auri, quos eidem preter raciones superius declaratas superaddimus, plenarie respondere et satis­facere teneamur, vei si castrum ipsum cum dictis suis pertinenciis eidem reddere nollemus, non curaremus aut non possemus, ex tunc ex predicta totali summa novem millia et tercentos florenos auri eidem aut predicte domine consorti necnon filiabus aut eorundem heredibus et posteritati­bus, quorum intererit, respondere et plenarie satisfacere teneamur et simus obligati. Ad que omnia predicta nos et eciam successores nostros reges Hungarie obligamus et obligatos esse volumus harum nostrarum, quibus scretum sigillum nostrum, quo ut rex Hungarie utimur, est appensum, vigore testimonio literarum mediante. Dátum Bude in festő Omnium Sanc­torum anno Domini millesimo quadringentesimo nonagesimo sexto reg­norum nostrorum Hungarie anno septimo Bohemie vero vigesimo sexto. (Eredetije hártyán Dl. 20501.) 1189. 1498 november 25. A budai kpt. előtt ns. Myske-i László fia Miklós miskei, solti széki birtokának negyed részét 100 írtért eladja nővérének Annának és sógorának Zalon­kemeni Miklós diáknak, Buda alvárnagyának. (Eredetije a Karsay-család levéltárában.) 1190.

Next

/
Thumbnails
Contents