A Pécz nemzetség Apponyi ágának az Apponyi grófok családi levéltárában őrizett oklevelei. I. 1241–1526. (Budapest, 1906.)
I 48I 351 eosdem jobbagiones suos diversis minarum impositionibus quotidie conturbares, in gravem injuriam ejusdem exponentis et oppressionem manifestam. Cum vero nos ipsum exponentem talibus injuriis et impedimentis neque per te, neque per alios opprimi permittere velimus, comittimus igitur et mandamus fidelitati tua harum serie firmiter, ut receptis presentibus, et his, que per eundem exponentem dicuntur eodem modo se se habentibus, de omnibus illatis damnis et injuriis eidem exponenti plenariam satisfactionem impendere, atque ab hujusmodi minarum impositione suorum jobbagionum penitus cessare et supersedere debeas, quoniam alioquin commissimus, et presentibus committimus fidelibus nostris nobilibus Mathia de V..war vicecomiti ac judicibus et universitati nobilium comitatus Nitriensis, ut ipsi scita prius superinde mera certitudinis veritate, eidem exponenti de et super omnibus premissis ex parte tui judicium et justitiam facere debeant et teneantur, auctoritate nostra, presentibus eisdem in hac parte attributa, et justitia mediante, secus ergo non facturi. Presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude, feria quarta proxima post festum beate Elisabeth vidue, anno domini millesimo quadringentesimo octogesimo primo, regnorum nostrorum Hungarie etc. anno vicesimo quarto, Bohemie vero tredecimo. Ad relacionem Thome de Erdewd pro Andrea de Labathlan. Papíron, a szöveg alatt a királynak papírral födött pecsétjével. (K. 136.)